Letter #1168
Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUSAllenstein (Olsztyn), 1534-06-02
received [1534]-06-03 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori episcopatus [P]omezaniensis, domino meo gratioso ac clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Quod ad litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quibus pro subdito suo scripserat, hucusque non responderim, boni consulere dignetur, rogo atque obsecro. Quae causa fuit morae et quo pacto res omnis cum subdito Reverendissimae Paternitatis Vestrae transacta sit, ex domino Valentino, oeconomo suo, Reverendissima Paternitas Vestra clarius intelliget, cui totius rei summam, praeterea cur respondere tardavi, exposui Reverendissimae Paternitati Vestrae referendum.
Me Reverendissimae Paternitati Vestrae quam humillime commendo. Quam Deus Omnipotens incolumem ac felicem conservare dignetur.
Ex Allenstein, die 2-a Iunii anno Domini 1534.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Achatius de Trenck