Ex famulo Dominationis Vestrae intelleximus, quomodo negotium ⌊sacerdotis Simonis⌋ habeat. Non tamen non potuit nobis displicere q(uod), cum ter prius Dominationi Vestrae scripserimus, quod superinscribed⌈quodquod superinscribed⌉ hucusque nullum responsum obtinere et certiores ea in re fieri on the margin⌈certiores ea in re fiericertiores ea in re fieri on the margin⌉ potuimus et ideo. Pro conservanda nihilominus veteri cum domo Dominationis Vestrae amicitia noluimus ad ea, quae iuris sunt, properare et ad praesens votis vestris annuimus, quod ⌊sacerdos ille⌋ usque ad festum sancti Nicolai futurum[1] in ecclesia apud vos resideat et sacramenta administret, post vero hoc tempus tempus de alio idoneo et bono written over i⌈ioo written over i⌉ viro, quem vobis ex iure patronatus regii nobis concesso investiemus, provideatis. Sicque cum ⌊sacerdote Simone⌋, quamdiu apud vos erit, geratis agatis on the margin⌈agatisagatis on the margin⌉, ne quid praeter ius et aequum, quod omnibus contra eum conquerentibus impa<r>tiemur, ei fiat vel inferatur. Quod Dominationem Vestram quam bene valere optamus facturam confidimus.