Ex famulo Dominationis Vestrae intelleximus, quomodo negotium ⌊sacerdotis Simonis⌋ habeat. Non tamen non potuit nobis displicere , cum ter prius Dominationi Vestrae scripserimus, quod hucusque nullum responsum obtinere et certiores ea in re fieri potuimus . Pro conservanda nihilominus veteri cum domo Dominationis Vestrae amicitia noluimus ad ea, quae iuris sunt, properare et ad praesens votis vestris annuimus, quod ⌊sacerdos ille⌋ usque ad festum sancti Nicolai futurum[1] in ecclesia apud vos resideat et sacramenta administret, post vero hoc tempus de alio idoneo et bono viro, quem vobis ex iure patronatus regii nobis concesso investiemus, provideatis. Sicque cum ⌊sacerdote Simone⌋, quamdiu apud vos erit, agatis, ne quid praeter ius et aequum, quod omnibus contra eum conquerentibus impa<r>tiemur, ei fiat vel inferatur. Quod Dominationem Vestram quam bene valere optamus facturam confidimus.