» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1203

[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN
Löbau (Lubawa), 1534-07-24


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 67, f. 289r

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 603

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Salutem et felicitatem in Domino. Generose Domine, amice plurimum dilecte.

Ex famulo Dominationis Vestrae intelleximus, quomodo negotium sacerdotis Simonis habeat. Non tamen non potuit nobis displicere , cum ter prius Dominationi Vestrae scripserimus, quod hucusque nullum responsum obtinere et certiores ea in re fieri potuimus . Pro conservanda nihilominus veteri cum domo Dominationis Vestrae amicitia noluimus ad ea, quae iuris sunt, properare et ad praesens votis vestris annuimus, quod sacerdos ille usque ad festum sancti Nicolai futurum in ecclesia apud vos resideat et sacramenta administret, post vero hoc tempus de alio idoneo et bono viro, quem vobis ex iure patronatus regii nobis concesso investiemus, provideatis. Sicque cum sacerdote Simone, quamdiu apud vos erit, agatis, ne quid praeter ius et aequum, quod omnibus contra eum conquerentibus impa<r>tiemur, ei fiat vel inferatur. Quod Dominationem Vestram quam bene valere optamus facturam confidimus.

Datae ex castro nostro Lubaviensi, XXIIII Iulii 1534.