Letter #1280
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKILöbau (Lubawa), 1535-02-19
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus episcopus Culmensis Petro Tomicio episcopo Cracoviensi vicecancellario.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime. Salutem et obsequiorum meorum plurimam commendationem.
Nactus istius nuntii oportunitatem non potui omittere, quin scriberem, tametsi, ut reor, tardius perferentur. Decreveram unum ex meis ad Dominationem Vestram Reverendissimam mittere, cum autem ad praesens parum se istiusmodi offerat dignum scientia Dominationis Vestrae Reverendissimae, sum ratus commodius esse, ut tum ex meis aliquem mittam, cum sospes ex Gdano rediero, quo me serenissima maiestas regia cum magnifico domino palatino Marienburgensi misit ad exigenda ab his iuramenta, qui post regiae maiestatis discessum ex Gdano ad consulatum et scabinatum sunt suscepti, quemadmodum de his Dominationi Vestrae Reverendissimae prius scripsi. Quicquid ibi cum collega meo effecerimus et quicquid aliud de novis ac aliis rebus habebitur, copiose Dominationi Vestrae Reverendissimae perscribam, verum non possum non vereri, quod illic pauca in ordinem redigere poterimus, adeo monachus ille Pancratius contionibus suis virulentis infecit fere omnes. Ante paucos dies miseram fratrem meum Bernardum, ut Gdani mihi res quasdam coemeret, qui inductus a praeconsule Philippo Bischoff, ut Pancratium audiret, locum sibi ad audiendum illum in ecclesia delegit temporius, solet enim istiusmodi farinae hominibus ecclesia, quantumvis magna, esse refertissima, cumque Pancratius suggestum ascendisset, ex abrupto Dominicam Orationem exorsus, deinde Symbolum et Decem Praecepta declamans, his verbis Evangelii ad populum usus est: Miserunt Pharisaei et scribae, ut Christum caperent in sermone. Ecce, inquit, quidam hic adest et astat. Scio enim, quod hic stes mixtus populo, sed ubi stes nescio. Audi me, misit te huc frater tuus, ut me audias et in sermone capias. Audi, inquam, et diligenter me audi, tu susurro, delator, quadruplator” et multis aliis detonabat conviciis. Frater meus ista aperte in me et se dicta cognoscens, exivisset libenter, verum prae turba non potuit; ibi tum multa nebulo contra religionem nostram magno clamore boabat. Post contionem frater meus ipsum praeconsulem, qui ut Pancratium audiret, persuaserat, adiit, rem omnem exposuit. Ille quasi graviter perculsus, se cum Pancratio expostulaturum promisit. Paulo post vocato fratre meo dixit se cum Pancratio super his contulisse, qui respondisset, non in fratrem meum aut me, sed in alium quempiam ista dixisse. Ex his Dominatio Vestra Reverendissima facili coniectura assequitur, quid boni sperandum mihi sit, quod cum collega meo apud homines adeo effrenes statuere possimus. Quicquid tamen possum, ut serenissimae maiestatis regiae mandatis satisfiat, pro virili annitar et quamprimum Vistula ex glacie resolutus fuerit et commodum traiectum praebere poterit, me cum collega Gdanum conferam, quod spero pro Dominica Laetare futurum. Iste monachus, qui adeo pancratice et atletice in contionibus debacchatur, omnis huius mali fons est et nisi serenissima maiestas regia potestate et auctoritate sua illum ex Gdano ad arcem Marienburgensem in custodiam transtulerit, fieri non potest, quin maximarum turbarum futurus sit auctor. Scripsi igitur reverendissimo domino archiepiscopo Gnesnensi, Dominationem etiam Vestram Reverendissimam impense rogo, quo bonis modis serenissimae maiestati regiae persuadeat, ut seductorem istum monachum in custodiam ad castrum Marienburgensem recipiat. Eo abducto et in religione et in ea republica omnia erunt, ut arbitror, tranquilliora.
Est etiam alius hic non admodum illi dissimilis, nisi quod adhuc virus suum non aperte sed occulte passim diffundit, Caspar Liseman, qui contionator fuit ante tres annos Cracoviae apud Beatam Virginem, is, quia contra indulgentias et sanctorum suffragia et pleraque alia Luteranismi in vulgus emisit et aliquoties ob id admonitus, non destitit, privatus fuit a Dominatione Vestra Reverendissima contionatoris officio. Ille nescio quam bullam habet a Zacharia Gardiensi episcopo superioribus annis apud serenissimam maiestatem regiam nuntio, qua se vi ad ecclesiam meam pro canonico intrudere nititur assecutusque est a reverendissimo domino Gnesnensi praesidium, qui paulo ante litteris suis illum mihi commendavit, ut eum in canonicum susciperem, nescius interim cuius vitae et morum sit. Quod si eam pestem ecclesiae meae immitterem, quid aliud facerem, quam quod me huius damnatae sectae fautorem et fotorem esse declararem. Qua de re Dominationem Vestram Reverendissimam, quantum possum, rogo impensius, velit non gravari, ut acta et processus contra hunc haeresiotem reverendissimo domino Gnesnensi mitterentur. Nescio, quo pacto in hoc apud reverendissimum dominum Gnesnensem inciderim, quod omnes mei adversarii non secus atque ad sacram ancoram ad eum confugiunt et facillime patrocinium contra me assequuntur. Ut satisfacerem iussis Dominationis Vestrae Reverendissimae, arendavi, ut vocant, ecclesiam meam in Goliąbia generoso domino Bogusch praefecto curiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, misi illi contractum sigillo meo munitum, ut dumtaxat decimas et proventus meos susciperet et domus plebanalis curam gereret, in ordinem ecclesiae et capellanos meos se non intromittendo, defertur tamen ad me, quod frater eius etiam curam sacrorum habere velit, scholam et ecclesiam regere sacerdotesque instituere et destituere, quod ego non permisi, neque Dominatio Vestra Reverendissima pro officio suo permittet. Cuperem, ut amice commoneretur, quo fratrem suum ab his ceptis retraheret et mihi super eo contractu, quem misi, responderet.
Illustrissimus dominus dux Prussiae nondum ex Lithuania rediit, neque etiam dominus Ioannes a Verden, ideo quid ibi effecerint, scribere nequeo. Scribam autem, cum se occasio offeret, vel ante meam abitionem, si aliquid dignum, quod scribi deberet, occurret, vel paulo post meum ex Gdano reditum. Nova, quae his inclusi, ex amicorum litteris collecta, transscribi iussi, quo facilius a Dominatione Vestra Reverendissima legerentur. Alia ad praesens in hac celeritate non restant, quam quod me in gratiam et benevolentiam Dominationis Vestrae Reverendissimae summopere commendo Deumque precor, ut eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime in prosperrima valetudine et rerum omnium felicissimo successu conservet.
Ex castro Lubaviensi, XIX Februarii MDXXXV.