Letter #1297
Johann DOBNECK (COCHLAEUS, WENDELSTEIN) to Ioannes DANTISCUSDresden, 1535-04-16
received [1535]-05-20 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Chulmensi et administratori Warmiensi etc., domino suo gratioso semperque colendo
Reverendissime in Christo Pater, Domine perquam benigne et gratiose.
Salutem.
Ne viderer Reverendissimae Dominationis Tuae aut humanitatis tuae Ratisponae in comitiis exhibitae oblitus, nuncupavi Reverendissimae Dominationi Tuae libellum unum de XXI articulis Anabaptistarum.
Deinde et alias misi litteras atque libellos nonnullos, unde intelligeret Reverendissima Dominatio Tua meam ad complacendum et obsequendum voluntatem. Spero equidem semel a Reverendissima Dominatione Tua responsum iri. Interea tamen, quoties nuntium habere possum, amore tui percitus scribere non cesso. Quod ut Reverendissima Dominatio Tua gratiose accipiat in bonam partem, et suppliciter oro, et humanitate tua fretus confido.
Mitto nunc ad Reverendissimam Dominationem Tuam libellos parvulos tres; quartus, de matrimonio regis Angliae, maior est, ut non possim hic commode in fascem istum redigere. Scribam tamen sororio meo Nicolao Wolrab, qui Lipsiae habitat, frater Mathiae famuli Reverendissimae Dominationis Tuae, ut, si fieri queat, e Lipsia ad fratrem mittat, qui Reverendissimae Dominationis Tuae nomine meo tradat.
De Anabaptistis multa nunc est cura, non levis metus, ingens etiam in puniendo severitas, maxime in Germania Inferiore. Multiplicantur tamen plus quam velimus. In Francia rex adversus Lutheranos rigidas fert leges et poenas; sentit enim iam sero, quantum a sectis pacato regno imminere possit periculum. Uno die, hoc est XI Octobris, capti fuisse perhibentur Parisiis 500 homines de Lutherismo suspecti, inter quos et ditissimi quidam fuere mercatores. Multi sunt gladio perempti, multi ignibus exusti. Mortuus fuit Lipsiae adulescens quidam Polonus, homo (ut audio) doctissimus, qui X annis in Italiae Galliaeque academiis studuerat, tandem vero, cum infeliciter adhaereret Philippo Melanchtoni eumque in Hassiam secutus fuisset, in reditu febre correptus Lipsiae periit. Cumque communicare sub una specie noluisset, denegata fuit ei sepultura ecclesiastica, corpus itaque Vuitenbergam avectum fuit. Nonne vero talis iuvenis potuisset in patria maximam nobilitatis et opulentorum civium partem Lutherico veneno inficere?
Summopere igitur gaudeo vobisque episcopis et praelatis immo et omnibus regnicolis congratulor propter salutare nuper editum regis vestri edictum, quo a Vuitenberga deterrentur scholares Poloni. Utinam non sint mera verba (sicut in plerisque Germanorum edictis factum est et fit adhuc hodie), sed verba effectiva, quae realem habeant exsecutionem. Ego igitur, nostris in exemplum et exteris ad laudem et gloriam regis vestri, edictum istud per chalcographos evulgavi, bene sperans id Polonis ingratum non fore, cum sit adeo honestum ac pium magnanimi regis mandatum. Si Reverendissima Dominatio Tua perlegere dignata fuerit congratulationem ad Paulum III, rogo, ut mihi suam dignetur rescribere sententiam de duobus pontificibus Romanis antiquis, hoc est de Liberio et de Anastasio II. Nescio enim, quosnam super iis potissimum sequar.
Bene valeat Reverendissima Dominatio Tua. Cui meam parvitatem devote ac reverenter commendo. Deus te servet, ornatissime Praesul.
Ex Dresda Misniae, XVI ante Calendas Maias, anno Domini MDXXXV.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae perpetuo addictus clientulus Iohannes Cochleus
Postscript:
Retulit ex Urbe novi pontificis pictam faciem reverendissimus dominus episcopus Missnensis, quam ad Reverendissimam Dominationem Tuam mittendam destino, si fieri queat.