Ne viderer Reverendissimae Dominationis Tuae aut humanitatis tuae ⌊Ratisponae⌋ in ⌊comitiis⌋ exhibitae oblitus, ⌊⌋ Reverendissimae Dominationi Tuae ⌊⌋ unum de XXI articulis ⌊Anabaptistarum⌋.
Deinde et alias misi litteras atque libellos nonnullos, unde intelligeret Reverendissima Dominatio Tua meam ad complacendum et obsequendum voluntatem. Spero equidem semel a Reverendissima Dominatione Tua responsum iri. Interea tamen, quoties nuntium habere possum, amore tui percitus scribere non cesso. Quod ut Reverendissima Dominatio Tua gratiose accipiat in bonam partem, et suppliciter oro, et humanitate tua fretus confido.
Mitto nunc ad Reverendissimam Dominationem Tuam libellos parvulos tres; quartus, de matrimonio ⌊regis Angliae⌋, maior est, ut non possim hic commode in fascem istum redigere. Scribam tamen sororio meo ⌊Nicolao Wolrab⌋, qui ⌊Lipsiae⌋ habitat, frater Mathiae famuli Reverendissimae Dominationis Tuae, ut, si fieri queat, e ⌊Lipsia⌋ ad fratrem mittat, qui Reverendissimae Dominationis Tuae nomine meo tradat.
De ⌊Anabaptistis⌋ multa nunc est cura, non levis metus, ingens etiam in puniendo severitas, maxime in ⌊Germania⌋ Inferiore. Multiplicantur tamen plus quam velimus. In ⌊Francia⌋ rex adversus ⌊Lutheranos⌋ rigidas fert leges et poenas; sentit enim iam sero, quantum a sectis pacato regno imminere possit periculum. Uno die, hoc est XI Octobris, capti fuisse perhibentur ⌊Parisiis⌋ 500 homines de Lutherismo suspecti, inter quos et ditissimi quidam fuere mercatores. Multi sunt gladio perempti, multi ignibus exusti. Mortuus fuit ⌊Lipsiae⌋ adulescens quidam Polonus, homo (ut audio) doctissimus, qui X annis in ⌊Italiae⌋ ⌊Galliae⌋que academiis studuerat, tandem vero, cum infeliciter adhaereret ⌊Philippo Melanchtoni⌋ eumque in ⌊Hassiam⌋ secutus fuisset, in reditu febre correptus ⌊Lipsiae⌋ periit. Cumque communicare sub una specie noluisset, denegata fuit ei sepultura ecclesiastica, corpus itaque ⌊Vuitenbergam⌋ avectum fuit. Nonne vero talis iuvenis potuisset in patria maximam nobilitatis et opulentorum civium partem Lutherico veneno inficere?
Summopere igitur gaudeo vobisque episcopis et praelatis immo et omnibus regnicolis congratulor propter salutare nuper editum regis vestri edictum, quo a ⌊Vuitenberga⌋ deterrentur scholares Poloni. Utinam non sint mera verba (sicut in plerisque Germanorum edictis factum est et fit adhuc hodie), sed verba effectiva, quae realem habeant exsecutionem. Ego igitur, nostris in exemplum et exteris ad laudem et gloriam regis vestri, edictum istud per chalcographos evulgavi, bene sperans id ⌊Polonis⌋ ingratum non fore, cum sit adeo honestum ac pium magnanimi regis mandatum. Si Reverendissima Dominatio Tua perlegere dignata fuerit congratulationem ad ⌊Paulum III⌋, rogo, ut mihi suam dignetur rescribere sententiam de duobus pontificibus Romanis antiquis, hoc est de ⌊Liberio⌋ et de ⌊Anastasio II⌋. Nescio enim, quosnam super iis potissimum sequar.
Bene valeat Reverendissima Dominatio Tua. Cui meam parvitatem devote ac reverenter commendo. Deus te servet, ornatissime Praesul.