Letter #1454
[Ioannes DANTISCUS] to [Ioannes MAGNUS]Löbau (Lubawa), 1536-05-26
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice ac frater carissime et honorande.
Heri sera iam nocte redditae mihi sunt eruditae et humanissimae Dominationis Vestrae Reverendissimae litterae Gdani X huius mensis scriptae, quibus pro sua in me benevolentia plura iterum mihi tribuit, quam ego in me sentio, et revera sic res habet, nihil acciso. De Chronicis Goticis strenue ab amanuensibus meis dabitur opera, ut quantum possit fieri, citius transcribantur, interea, ut Dominatio Vestra Reverendissima subtinentiam benignam habeat, impense oro. Elegiam reverendissimi domini archiepiscopi Gnesnensis de morte patroni nostri episcopi Cracoviensis ab eo mihi missam prius habui, ea vero, quam Dominatio Vestra Reverendissima sub vera theologica pietate docte eleganterque cecinit, non potuit mihi non esse gratissima, pro qua remitto versiculos, quos amor cum summa observantia erga tam illustrem praesulem extorsit. Eos iam pridem, ut sepulcro appenderentur, Cracoviam misi, cumque eiusmodi funebres cantus Dominationem Vestram Reverendissimam delectant, addidi his reverendissimi olim cardinalis Gattinarii magni caesareae maiestatis cancellarii epitaphia, et si quid his diebus mihi otii supererit, admonitioni terso ad me carmine factae non gravate parebo. Reverendissimis coepiscopis nostris Lincopiensi et Scarensi vicissim omnia fausta precor, atque utinam in iis essem fortunis, ut communis vestri exilii dignam et commodam rationem habere possem, nihil est, quod facerem libentius. Neque committam scribens amico nostro domino Cornelio Sceppero, a quo in horas exspecto litteras, quin illi res Dominationis Vestrae Reverendissimae non secus atque meas proprias commendem. Etsi qua alia in re Dominationi Vestrae Reverendissimae pro mea tenuitate usui esse possum, praescribat meque commendatum habeat.
Ex Castro meo Lubaviensi, XXVI Maii MDXXXVI.