» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1454

[Ioannes DANTISCUS] to [Ioannes MAGNUS]
Löbau (Lubawa), 1536-05-26


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 95

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 221

Prints:
1KOLBERG 1915 No. 4, p. 37-38 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 244, p. 95

Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice ac frater carissime et honorande.

Heri sera iam nocte redditae mihi sunt eruditae et humanissimae Dominationis Vestrae Reverendissimae litterae Gdani X huius mensis scriptae, quibus pro sua in me benevolentia plura iterum mihi tribuit, quam ego in me sentio, et revera sic res habet, nihil acciso ms. accisso(!) accisoacciso ms. accisso(!) . De Chronicis Goticis strenue ab amanuensibus meis dabitur opera, ut quantum possit fieri, citius transcribantur, interea written over imimeaea written over im, ut Dominatio Vestra Reverendissima subtinentiam benignam habeat, impense oro. Elegiam[1] reverendissimi domini archiepiscopi Gnesnensis de morte patroni nostri episcopi Cracoviensis on the marginde morte patroni nostri episcopi Cracoviensisde morte patroni nostri episcopi Cracoviensis on the margin ab eo mihi missam prius habui, ea ms. eam(!) eaea ms. eam(!) vero, quam Dominatio Vestra Reverendissima sub vera theologica pietate docte eleganterque cecinit, non potuit mihi non esse gratissima, pro qua remitto versiculos, quos amor cum superinscribedcumcum superinscribed summa observantia erga tam illustrem praesulem extorsit. Eos iam pridem, ut sepulcro appenderentur, Cracoviam misi, cumque eiusmodi funebres cantus Dominationem Vestram Reverendissimam delectant, addidi his reverendissimi olim cardinalis Gattinarii magni caesareae maiestatis cancellarii epitaphia, et si quid his diebus mihi otii supererit, admonitioni terso ad me carmine factae non gravate parebo. Reverendissimis coepiscopis nostris Lincopiensi et Scarensi vicissim omnia fausta precor, atque utinam in iis ms. his(!) iisiis ms. his(!) essem fortunis, ut communis vestri exilii dignam et commodam rationem habere possem, nihil est, quod facerem libentius. Neque committam scribens amico nostro domino Cornelio Sceppero, a quo in horas exspecto litteras, quin illi res Dominationis Vestrae Reverendissimae non secus atque meas proprias commendem. Etsi qua alia alia in re Dominationi Vestrae Reverendissimae pro mea tenuitate usui esse possum, praescribat meque commendatum habeat.

Ex Castro meo Lubaviensi, XXVI Maii MDXXXVI.

[1 ] After Elegiam crossed out mark of inserting from the margin(?)