Cum hoc ⌊fratre⌋ meo ⌊Vilnam⌋ profecturo exempla ⌊⌋ mearum, quas scripsi ad curiam, dedi ad Dominationem Vestram Reverendissimam. Quod si quid in negotio domini ⌊Costka⌋ aut de re[bus] maritimis et suppetiis, quae postulantur, scribendo vel ad ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ aut ad reverendissimum ⌊dominum Plocensem⌋ Dominatio Vestra Reverendissima attingere velit, videretur mihi rebus nostris non esse incommodum, sed hoc summae Dominationis Vestrae Reverendissimae prudentiae relinquo. Videbit praeterea Dominatio Vestra Reverendissima, quid in negotio nostro serenissimae ⌊maiestati regiae et reginali⌋, praecipue autem reverendissimo ⌊domino Plocensi⌋ scripserim. Dominatio Vestra Reverendissima, quae iis rebus accommoda sunt, scribenda pro sua in me benevolentia non praetermi[ttet]. Accepi etiam hodie a domino ⌊palatino Culmensi⌋ ⌊⌋. Quid ille cupit, ex eisdem litteris, quas cum ⌊fratre⌋ meo mitto, intelliget. Velit me Dominatio Vestra Reverendissima reddere certiorem, quid ei sit respondendum. Reliqua idem ⌊frater⌋ meus referet, quem una mecum Dominationi Vestrae Reverendissimae commendo. Dominus Deus eandem Dominationem Vestram Reverendissimam in annos plurimo[s] bene valentem et felicem conservet.