Letter #1506
[Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER]Löbau (Lubawa), 1536-07-15
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi observandissime. Salutem et mei commendationem plurimam.
Cum hoc fratre meo Vilnam profecturo exempla litterarum mearum, quas scripsi ad curiam, dedi ad Dominationem Vestram Reverendissimam. Quod si quid in negotio domini Costka aut de rebus hidden by binding⌈[bus]bus hidden by binding⌉ maritimis et suppetiis, quae postulantur, scribendo vel ad serenissimam maiestatem regiam aut ad reverendissimum dominum Plocensem Dominatio Vestra Reverendissima attingere velit, videretur mihi rebus nostris non esse incommodum, sed hoc summae Dominationis Vestrae Reverendissimae prudentiae relinquo. Videbit praeterea Dominatio Vestra Reverendissima, quid in negotio nostro serenissimae maiestati regiae et reginali, praecipue autem reverendissimo domino Plocensi scripserim. Dominatio Vestra Reverendissima, quae iis rebus accommoda sunt, scribenda pro sua in me benevolentia non praetermittet hidden by binding⌈[ttet]ttet hidden by binding⌉. Accepi etiam hodie a domino palatino Culmensi litteras. Quid ille cupit, ex eisdem litteris, quas cum fratre meo mitto, intelliget. Velit me Dominatio Vestra Reverendissima reddere certiorem, quid ei sit respondendum. Reliqua idem frater meus referet, quem una mecum Dominationi Vestrae Reverendissimae commendo. Dominus Deus eandem Dominationem Vestram Reverendissimam in annos plurimos hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ bene valentem et felicem conservet.
Lubaviae, XV Iulii anno Domini 153 paper damaged⌈[53]53 paper damaged⌉6.