Temporibus ⌊Neronis⌋ illius crudelissimi atque immanissimi herois accidit ⌊Romanis⌋ nescio quid intolerabile, quod illos in durabilem luctum et maerorem coniecerat versabanturque tum res illorum
cf. Adagia 1.1.18 ⌊in acie novaculaecf. Adagia 1.1.18 ⌋
cf. Pl. Capt. 617 nunc ego inter sacrum saxumque sto ⌊stabantque inter sacrum et saxumcf. Pl. Capt. 617 nunc ego inter sacrum saxumque sto ⌋
et
cf. TER. Ph. 506 immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum ⌊lupum auribus tenebantcf. TER. Ph. 506 immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum ⌋.
Sacratissime Antistes, qui vere ornamentum splendorque non solum Borussicae sed Germanicae gentis sis quemque magnus nutrivit ⌊Apollo⌋. Dum autem Romani huiusmodi plagis afficerentur et ⌊Roma⌋ ipsa velut Aethna mons et Vesuvius flammis exuri coepisset, repente truculentissimus ille ⌊imperator⌋ suam illam halosin intonare coeperat eratque illi aliena calamitas incredibilis triumphus et inedicibile gaudium. O furorem, o amentiam hominis, bipedum nequissimi!
Ego vero cum perspexerim horrendum et infaustum ⌊Dantisci⌋ incendium, quod ipso Dominico die post ferias divae Mariae Magdalenae, noctu sub horam secundam, caput exserere coepit, dii boni, ut consternatus fueram. Animus namque omnium paene ⌊incolarum⌋ in pedes deciderat. Quid enim non subitus iste repentinus et panicus casus efficeret? In granariis etenim diversa mercatorum bona, ut Reverendissima Paternitas Vestra norit, conservantur, quae fomitem incendio haud levem suppeditarunt. Inerant illis pulveres tormentarii, qui superatis iam gravissimis incommodis, nimirum octavo post die, cum operam suam locassent, mercatoribus pauperculi aliquot, in hos, ut res illorum conflagrare perlustrarentur et chaos illud aedificiorum incendio perditorum ad munditiem quantulamcumque rediret. Eves[ti]gio flammis tum necdum sopitis novus ignis apparuit. Hic 15 operarios internecioni ded[it] et idipsum acceptum ferendum pulveribus tormentariis in imo absconditis, nunc bona par[te] hominum mercenariorum abhorret vel a contactu huius terrae, super quam tot aedificia granar[io]rum pretiosissima et plus minus octo et trecent[i]a conflagrata sunt constructa exstitere. Iam ve[rum] illud est.
cf. Hor. Epist. 2. 55-56 ⌊Singula de nobis anni praedantur euntes, eripuerecf. Hor. Epist. 2. 55-56 ⌋ etc. Pueri, quos feliciter reliquit quinque refertissima granaria habuerunt, nunc terram dumtaxat possident. Similiter et Ferberiani (laconice scr[i]pturus sum). Nemo est omnium ex praecipuis mercatoribus, cui non ex hoc incendio gravissima rerum suarum panolethria et internecio evenerit, quam haud ita facile recuperare poterint.
O miserandam ⌊Dantisci⌋ rerum faciem! O fatalem hunc diem nigroque signandam lapillo! Dum haec igitur gesta sunt, subito recens paroxismus inter praedicatores duos Christianitatis infauste exoritur, quorum alter ⌊Pancratius⌋ nempe partes Lutheranas fovet, alter veterem ecclesiae catholicae ritum venerandissimum tuetur, ⌊Gregorius⌋ nempe, uterque professione Dominicana, monachus Pancratius enim causam efficientem et causantem incendii peccata et luxum et fastum esse contionabatur, Gregorius autem causabatur ea omnia vera esse, sed subdole Pancratium praeteriisse caput rei, scilicet contemptum verae, genuinae et antiquae religionis. Haec uterque fortiter defendentes ex suggestu, postea in monasterio Dominicanorum malis auspiciis congredientes tamquam luctatores a conviciis ad arma pervenere, sic ut ⌊Pancratius⌋ ⌊Gregorium⌋ valde sauciaverit.
cf. Cic. Catil. 1.2 ⌊O tempora, o mores!cf. Cic. Catil. 1.2 ⌋. Haec prosthasis tragoediae de epitasi et catastrophe velim Radamanthus et Minos iudicent. Insuper obnixe petit Reverendissimam Paternitatem Vestram dominus ⌊Ioannes Fuege⌋ conventor et consanguineus deditissimus Reverendissimae Paternitatis Vestrae, ut certior fieri possit, ecquid illi in parochia hac faciendum sit, cum eam Reverendissima Paternitas Vestra alienis obtulerit administrandam. Esset profecto ex re Reverendissimae Paternitatis Vestrae si parochiam ... viri gubernarent. Sed quid cf. Cic. Fam. 9.18.4. ⌊sus ⌊Minervam⌋cf. Cic. Fam. 9.18.4. ⌋? Alias plura.
Belle valeat Reverendissima Paternitas Vestra athavios in annos. Cui me meaque studia commendatum plurimum iri cupio,
cf. Hor. Carm. 1.1.2 O et praesidium et dulce decus meum ⌊o praesidium dulceque decus meum!cf. Hor. Carm. 1.1.2 O et praesidium et dulce decus meum ⌋