Letter #1525
Ioannes Ursus MARIANUS to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1536-07-29
received [1536]-08-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino et domino Ioanni Dantisco antistiti Culmensi necnon administratori episcopatus Pomesaniensis, domino et patrono suo benignissimo, uniceque observando
Post obsequiorum suorum promptissimam commmendationem.
Temporibus Neronis illius crudelissimi atque immanissimi herois accidit Romanis nescio quid intolerabile, quod illos in durabilem luctum et maerorem coniecerat versabanturque tum res illorum in acie novaculae stabantque inter sacrum et saxum et lupum auribus tenebant.
Sacratissime Antistes, qui vere ornamentum splendorque non solum Borussicae sed Germanicae gentis sis quemque magnus nutrivit Apollo. Dum autem Romani huiusmodi plagis afficerentur et Roma ipsa velut Aethna mons et Vesuvius flammis exuri coepisset, repente truculentissimus ille imperator suam ms. suum(!) ⌈suamsuam ms. suum(!) ⌉ illam ms. illud(!) ⌈illamillam ms. illud(!) ⌉ halosin intonare coeperat eratque illi aliena calamitas incredibilis triumphus et inedicibile gaudium. O furorem, o amentiam hominis, bipedum nequissimi!
Ego vero cum perspexerim horrendum et infaustum Dantisci incendium, quod ipso Dominico die post ferias divae Mariae Magdalenae, noctu sub horam secundam, caput exserere coepit, dii boni, ut consternatus fueram. Animus namque omnium paene incolarum in pedes deciderat. Quid enim non subitus iste repentinus et panicus casus efficeret? In granariis etenim diversa mercatorum bona, ut Reverendissima Paternitas Vestra norit, conservantur, quae fomitem incendio haud levem suppeditarunt. Inerant illis pulveres tormentarii, qui superatis iam gravissimis incommodis, AAWO, AB, D. 4, f. 85v nimirum octavo post die, cum operam suam superinscribed in place of crossed-out quandam⌈quandam suam suam superinscribed in place of crossed-out quandam⌉ locassent, mercatoribus pauperculi aliquot, in hos, ut res illorum conflagrare perlustrarentur et chaos illud aedificiorum incendio perditorum ad munditiem quantulamcumque rediret. Evesti hidden by binding⌈[ti]ti hidden by binding⌉gio flammis tum necdum sopitis novus ignis apparuit. Hic 15 operarios internecioni dedit hidden by binding⌈[it]it hidden by binding⌉ et idipsum acceptum ferendum pulveribus tormentariis in imo absconditis, nunc bona parte hidden by binding⌈[te]te hidden by binding⌉ hominum mercenariorum abhorret vel a contactu huius terrae, super quam tot aedificia granario hidden by binding⌈[io]io hidden by binding⌉rum pretiosissima et plus minus octo et trecenti hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉a conflagrata sunt constructa exstitere. Iam verum hidden by binding⌈[rum]rum hidden by binding⌉ illud est. Singula de nobis anni praedantur euntes, eripuere etc. Pueri, quos feliciter reliquit quinque refertissima granaria habuerunt, nunc terram dumtaxat possident. Similiter et Ferberiani (laconice scri hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉pturus sum). Nemo est omnium ex praecipuis mercatoribus, cui non ex hoc incendio gravissima rerum suarum panolethria et internecio evenerit, quam haud ita facile recuperare poterint.
O miserandam Dantisci rerum faciem! O fatalem hunc diem nigroque signandam lapillo! Dum haec igitur gesta sunt, subito recens paroxismus inter praedicatores duos Christianitatis(?) infauste exoritur, quorum alter Pancratius nempe partes Lutheranas fovet, alter veterem ecclesiae catholicae ritum venerandissimum tuetur, Gregorius nempe, uterque professione AAWO, AB, D. 4, f. 86r Dominicana, monachus Pancratius enim causam efficientem et causantem incendii peccata et luxum et fastum esse contionabatur, Gregorius autem causabatur ea omnia vera esse, sed subdole Pancratium praeteriisse caput rei, scilicet contemptum verae, genuinae et antiquae religionis. Haec uterque fortiter defendentes ex suggestu, postea in monasterio Dominicanorum malis auspiciis congredientes tamquam luctatores a conviciis ad arma pervenere, sic ut Pancratius Gregorium valde sauciaverit.
O tempora, o mores!. Haec prosthasis tragoediae de epitasi et catastrophe velim Radamanthus et Minos iudicent. Insuper obnixe petit Reverendissimam Paternitatem Vestram dominus Ioannes Fuege conventor(?) et consanguineus deditissimus Reverendissimae Paternitatis Vestrae, ut certior fieri possit, ecquid illi in parochia hac faciendum sit, cum eam Reverendissima Paternitas Vestra alienis obtulerit administrandam. Esset profecto ex re Reverendissimae Paternitatis Vestrae si parochiam ... illegible⌈...... illegible⌉ viri gubernarent. Sed quid sus Minervam? Alias plura.
Belle valeat Reverendissima Paternitas Vestra athavios in annos. Cui me meaque studia commendatum ms. a(!) ⌈umum ms. a(!) ⌉ plurimum iri cupio, o praesidium dulceque decus meum!
Datae Dantisci, 29 Iulii anno a nato Christo 1536.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae cliens deditissimus Ioannes Ursus Marianus