Letter #1555
[Ioannes DANTISCUS] to [Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI)]Friedeck (Wąbrzeźno), 1536-11-22
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine, amice carissime et honorande. Salutem et prosperiorem valetudinem cum omni felicitatis accessu Magnificentiae Vestrae precor.
Ista hora ab hoc nuntio Magnificentiae Vestrae accepi litteras, quibus suam aegritudinem mihi declarat, quae me non parum turbavit, maxime ob id, quod omnes nostri conceptus de profectione in Elbingensi conventu constituta impediuntur. Scripseram domino Ioanni a Verden, communi amico nostro, me cras futurum Thoroniae, ut Magnificentiam Vestram de reditu nuntii mei certiorem faceret, qui litteras a maiestate regia mihi retulit, quod me maiestas eius a vocatione sua absolvit, sed non a legatione mihi cum Magnificentia Vestra et aliis dominis commissa. Cum autem Thoroniae Magnificentiam Vestram non sum inventurus, exspectabo in Castro meo Antiquo a Magnificentia Vestra responsum, quo me cras Deo bene favente conferam. Si Magnificentia Vestra ire non poterit, cum aliis collegis ad profectionem vix induci potero. Causas generosus dominus castellanus Elbingensis Magnificentiae Vestrae recensebit. Quod si legatio haec ad audiendum iuramentum maiestatis regiae iunioris non succedet et nobilitas assequitur, quod concepit, nihil boni video atque utinam eum diem non exspectem, qui cum multis malis nobis est prae foribus. Quibus ut obex malis poneretur, numquam magis fuit necessarium. Si nobis eundum est, praemittendus esset nuntius cum litteris ad maiestatem regiam, ut dies praestandi iuramenti prorogaretur, fieri enim nequit, ut pro festo sancti Andreae Cracoviae esse possimus. Accedit praeterea, quod audio nuntios Elbingensium et Thoronensium praecessisse et nescio, si sigillum pro litteris fidei conscribendis reliquerint, nec ne. Formanda item et instructio esset, et de multis consulendum. Quantum igitur Magnificentia Vestra patriam amat, ad praesens ostendat, et quid agendum despiciat, mentemque suam de omnibus iis mihi significet. Sine Magnificentia Vestra hanc odiosam provinciam cum collegis non satis firmis sum suscepturus. Quam rectius et quam diutissime ex animo valere cupio.
Ex castro meo Fredek, XXII Novembris anno 1536.