Ista hora ab hoc nuntio Magnificentiae Vestrae accepi ⌊⌋, quibus suam aegritudinem mihi declarat, quae me non parum turbavit, maxime ob id, quod omnes nostri conceptus de profectione in ⌊Elbingensi conventu⌋ constituta impediuntur. Scripseram domino ⌊Ioanni a Verden⌋, communi amico nostro, me cras futurum ⌊Thoroniae⌋, ut Magnificentiam Vestram de reditu nuntii mei certiorem faceret, qui ⌊⌋ a ⌊maiestate regia⌋ mihi retulit, quod me maiestas eius a vocatione sua absolvit, sed non a legatione mihi cum Magnificentia Vestra et aliis dominis commissa. Cum autem ⌊Thoroniae⌋ Magnificentiam Vestram non sum inventurus, exspectabo in ⌊Castro meo Antiquo⌋ a Magnificentia Vestra responsum, quo me 1536-11-23⌊cras1536-11-23⌋ Deo bene favente conferam. Si Magnificentia Vestra ire non poterit, cum aliis collegis ad profectionem vix induci potero. Causas generosus dominus ⌊castellanus Elbingensis⌋ Magnificentiae Vestrae recensebit. Quod si legatio haec ad audiendum iuramentum ⌊maiestatis regiae iunioris⌋ non succedet et ⌊nobilitas⌋ assequitur, quod concepit, nihil boni video atque utinam eum diem non exspectem, qui cum multis malis nobis est prae foribus. Quibus ut obex malis poneretur, numquam magis fuit necessarium. Si nobis eundum est, praemittendus esset nuntius cum litteris ad ⌊maiestatem regiam⌋, ut dies praestandi iuramenti prorogaretur, fieri enim nequit, ut pro 1536-11-30⌊festo sancti Andreae1536-11-30⌋ ⌊Cracoviae⌋ esse possimus. Accedit praeterea, quod audio nuntios ⌊Elbingensium⌋ et ⌊Thoronensium⌋ praecessisse et nescio, si sigillum pro litteris fidei conscribendis reliquerint, nec ne. Formanda item et instructio esset, et de multis consulendum. Quantum igitur Magnificentia Vestra ⌊patriam⌋ amat, ad praesens ostendat, et quid agendum despiciat, mentemque suam de omnibus iis mihi significet. Sine Magnificentia Vestra hanc odiosam provinciam cum collegis non satis firmis sum suscepturus. Quam rectius et quam diutissime ex animo valere cupio.