Fecisti recte et nobis rem non vulgariter gratam, quod ea, quae tecum et serenissimus princeps dominus ⌊Ferdinandus archidux Austriae⌋ et reverendissimus dominus ⌊archiepiscopus Strigoniensis⌋ sunt locuti, nobis accurate ⌊⌋, ac intelleximus quidem abunde sententiam ipsius domini archiepiscopi de negotio Prutenico. Verum nobis neutiquam consultum videtur non denuntiare saltem maiestati caesareae studium nostrum ad conficiendum negotium, uti eius opera et auspicio sit conventum, ne quid postea per nos stetisse videretur, quasi diffidentes causae nostrae et cognitionem subterf[ugiente]s. Itaque cum illius ⌊caesarea maiestas⌋ sit praeter opinionem nostram in ⌊Hispanias⌋ profecta, sequaris illam bonis avibus agasque omnia tam de hoc ipso negotio Prutenico quam hereditate Neapolitana ac aliis rebus iuxta instructionem nostram ac tuam fidem et industriam.
Commisimus autem ⌊Ioanni Boner⌋, uti [via]ticum tibi augeat et super id, quod tibi ante dari iussimus, faciat adhuc trecentos a[ureos] tibi ⌊Antwerpii⌋ numerari. Tu vero curabis, ut quam celerius et, ut magis ex sententia nostra fieri poterit, te apud illius ⌊caesaream maiestatem⌋ absolvas ac ad nos redeas, quod in diligentia et dexteritate ingenii tui erit situm.