Letter #156
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1522-07-25
received [1522-09-12] Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG. 4, No. 353, f. 45v
Nobili Ioanni Dantisco secretario et oratori nostro fideli dilecto
BNW, BOZ, 2053, TG. 4, No. 353, f. 454
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae Prussiaeque etc. dominus et heres
Nobilis fidelis nobis dilecte.
Fecisti recte et nobis rem non vulgariter gratam, quod ea, quae tecum et serenissimus princeps dominus Ferdinandus archidux Austriae et reverendissimus dominus archiepiscopus Strigoniensis sunt locuti, nobis accurate perscripseris, ac intelleximus quidem abunde sententiam ipsius domini archiepiscopi de negotio Prutenico. Verum nobis neutiquam consultum videtur non denuntiare saltem maiestati caesareae studium nostrum ad conficiendum negotium, uti eius opera et auspicio sit conventum, ne quid postea per nos stetisse videretur, quasi diffidentes causae nostrae et cognitionem subterfugiente text damaged⌈[ugiente]ugiente text damaged⌉s. Itaque cum illius caesarea maiestas sit praeter opinionem nostram in Hispanias profecta, sequaris illam bonis avibus agasque omnia tam de hoc ipso negotio Prutenico quam hereditate Neapolitana ac aliis rebus iuxta instructionem nostram ac tuam fidem et industriam.
Commisimus autem Ioanni Boner, uti via text damaged⌈[via]via text damaged⌉ticum tibi augeat et super id, quod tibi ante dari iussimus, faciat adhuc trecentos aureos text damaged⌈[ureos]ureos text damaged⌉ tibi Antwerpii numerari. Tu vero curabis, ut quam celerius et, ut magis ex sententia nostra fieri poterit, te apud illius caesaream maiestatem absolvas ac ad nos redeas, quod in diligentia et dexteritate ingenii tui erit situm.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in civitate nostra Wilnensi, die vigesima quinta Iulii anno M-o D-o XXII-o, regni nostri sextodecimo.
Ad mandatum maiestatis regiae proprium