» Źródła
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1595

[Ioannes DANTISCUS] do [Paweł DUNIN-WOLSKI]
Löbau (Lubawa), 1537-03-16


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 203 (b.p.)

Publikacje:
1CEID 1/1 Nr 18, p. 187 (in extenso; angielski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny

 

Magnifice Domine, Amice carissime et honorande.

Salutem atque omnia fausta in hoc novae dignitatis officio Magnificentiae Vestrae precor ex animo, illique in ea fastigii accessione plurimum gratulor.

Dominus Deus eandem Magnificentiam Vestram reipublicae regni et nostrae in eo munere et statu cum omnis felicitatis incremento quam diutissime augeat et conservet incolumem.

Et quamvis mihi cum Magnificentia Vestra parva consuetudo et familiaritas intercessit, ob virtutes tamen et innumeras animi dotes, quibus Magnificentia Vestra nota est omnibus, atque ob sanguinis necessitudinem, quam Magnificentia Vestra cum illustri olim magnique et laudatissimi nominis castellano Cracoviensi habuit , semper apud me Magnificentia Vestra in summa fuit existimatione, quam ista honoris accessio non parum auxit amicumque mihi, ad quem de rebus Reipublicae nostrae non sine fiducia aliquando scribere possum, longe reddidit cariorem. Hanc animi mei erga Magnificentiam Vestram propensionem ut boni consulat atque in ea benevolentia mihi respondeat, summopere rogo, eandem Magnificentiam Vestram optime valere et ad multos bonos annos feliciter vivere sincera mente cupio.

Datae Lubaviae, XVI Martii MDXXXVII