Letter #1595
[Ioannes DANTISCUS] to [Paweł DUNIN-WOLSKI]Löbau (Lubawa), 1537-03-16
English register: Dantiscus congratulates Paweł Wolski on obtaining the office of Vice-Chancellor.
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine, Amice carissime et honoran(de) or honoran(dissime)⌈honoran(de)honoran(de) or honoran(dissime)⌉.
Salutem atque omnia fausta in hoc novae dignitatis officio Magnificentiae Vestrae precor ex animo, illique in ea fastigii accessione plurimum gratulor.
Dominus Deus eandem Magnificentiam Vestram reipublicae regni et nostrae in eo munere et statu cum omnis felicitatis incremento quam diutissime augeat et conservet incolumem.
Et quamvis mihi cum Magnificentia Vestra on the margin⌈mihi cum Magnificentia Vestramihi cum Magnificentia Vestra on the margin⌉ parva inter nos consuetudo et familiaritas intercessit, ob virtutes tamen et innumeras animi dotes, quibus Magnificentia Vestra nota est omnibus, atque ob sanguinis necessitudinem, quam Magnificentia Vestra cum illustri olim magnique et laudatissimi nominis castellano Cracoviensi habuit Magnificentia Vestra, semper apud me Magnificentia Vestra on the margin⌈Magnificentia VestraMagnificentia Vestra on the margin⌉ in summa fuit existimatione, quam ista honoris accessio non parum auxit amicumque mihi, ad quem de rebus Reipublicae superinscribed⌈ReipublicaeReipublicae superinscribed⌉ nostrae written over is⌈isaeae written over is⌉ non sine fiducia aliquando scribere possum, longe reddidit cariorem. Hanc animi mei erga Magnificentiam Vestram propensionem ut boni consulat atque in ea benevolentia mihi superinscribed⌈mihimihi superinscribed⌉ respondeat, summopere rogo, Quam eandem Magnificentiam Vestram optime valere et ad multos bonos annos feliciter vivere sincera mente cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, XVI Martii MDXXXVII ms. ut supra(!) ⌈Lubaviae, XVI Martii MDXXXVIILubaviae, XVI Martii MDXXXVII ms. ut supra(!) ⌉