Accepi ⌊hic⌋ 1537-03-15⌊heri1537-03-15⌋ Dominationum Vestrarum ⌊⌋ ⌊Frawenburgi⌋ 1537-02-25⌊XXV mensis praeteriti1537-02-25⌋ datas, quibus propensionem suam de felici meo reditu mihi congratulantes et fausta omnia precantes declarant. Pro qua fraterna benevolentia quas possum gratias habeo, fuitque mihi gratissimum, quod ⌊venerabile capitulum Varmiense⌋ in negotio coadiutoriae conficiendo Dominationes Vestras ad me mittendas designaverit. Futuraeque sunt mihi Dominationes Vestrae cum veteris inter nos amicitiae, tum etiam iniunctae legationis ratione hospites, quibus vix sciam cariores. Ceterum, quod postulant sibi a me tempus statui, quo commodius me convenire possint, res adeo morae impatiens non est, quin venire licebit, quando velint et quando iter videbitur planius et melius, quod, ut arbitror, erit pro 1537-04-08⌊Dominica Quasi modo geniti1537-04-08⌋. Excepturus sum et visurus Dominationes vestras oppido quam libentissime. Quas interea optime valere cupio ex animo. Litteras adiunctas in ⌊Culmen⌋ perferri curabo.