Letter #1599
[Ioannes DANTISCUS] to [Tiedemann GIESE] & [Felix REICH]Löbau (Lubawa), 1537-03-16
English register: Dantiscus sets the date of the meeting concerning the Warmia coadjutorship for April 8, and awaits the addressees’ arrival in Lubawa.
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabiles et Eximii Domini Fratres et Amici carissimi Accepi.
Accepi hic heri Dominationum Vestrarum litteras Frawenburgi XXV mensis praeteriti datas, quibus suam mihi propensionem suam de felici meo reditu mihi congratulantes et fausta omnia precantes declarant. Pro qua fraterna benevolentia quas possum gratias habeo, fuitque mihi gratissimum, quod venerabile capitulum Varmiense in negotio coadiutoriae conficiendo Dominationes Vestras nuntio ad me mittendas designaverit superinscribed in place of crossed-out putaverit⌈putaveritsignaveritsignaverit superinscribed in place of crossed-out putaverit⌉. Futuraeque sunt mihi Dominationes Vestrae cum veteris inter nos amicitiae, tum etiam iniunctae superinscribed⌈iniunctaeiniunctae superinscribed⌉ legationis ratione hospites, quibus vix sciam superinscribed in place of crossed-out umquam habui⌈umquam habuisciamsciam superinscribed in place of crossed-out umquam habui⌉ cariores. Ceterum on the margin⌈terumterum on the margin⌉, quod postulant sibi a me superinscribed⌈a mea me superinscribed⌉ tempus statui, quo commodius me convenire possint, res adeo morae impatiens non est, quin venire superinscribed⌈venirevenire superinscribed⌉ licebit, quando velint et quando iter videbitur planius et on the margin⌈planius etplanius et on the margin⌉ melius, quod, ut arbitror, erit pro Dominica Quasi modo geniti. Excepturus sum(?) et superinscribed⌈sum(?) etsum(?) et superinscribed⌉ visurus Dominationes vestras oppido quam libentissime. Quas interea optime valere cupio ex animo. Litteras adiunctas ut in Culmen perferri curabo.
Dat(ae) on the margin⌈Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Dat(ae) on the margin⌉ in superinscribed in place of crossed-out Ex⌈Exinin superinscribed in place of crossed-out Ex⌉ castro Lubaviensi, XVI Martii MDXXXVII