Rescribens nunc ae amicis, qui me praeurgent, ne mihipsi desim in hac vacatione archiepiscopatus Gnesnensis, paene exoculatus sum tot scribendis litteris. Proinde dabit veniam Dominatio Vestra Reverendissima, si brevior nunc sum cum ea, quam vel ego vellem, vel res ipsa postulat. Tamen, quia nunc vado ad synodum provincialem, ita iubentibus principibus, inde mittam ad in aulam eum, qui curabit litteras subscribendas regia manu, quarum exemplum Vestra Dominatio Reverendissima ad me misit, et spero, quod omnia ex animi Dominationis Vestrae Reverendissimae cedent sententia. Quod, si volet ea de re supplicare ⌊regiae maiestati⌋ per litteras suas, stabit ab eius arbitrio. Puto enim, quod ⌊regia maiestas⌋ non praestabit se difficilem in subscribendis litteris ipsis.
Quibus vero modis in ⌊Urbe⌋ negotium coadiutoriae expediri debeat vel aggredi, hi, qui gerent illud, facile nanciscentur consilium illic apud peritos talium rerum. Ego exiguam notitiam aut peritiam habeo curiae Romanae AAWO, AB, D. 4, f. 1117v consuetudinum. Missus est autem his diebus ad ⌊summum pontificem⌋ dominus ⌊Thomas Soboczki⌋, tribunus Lanciciensis et aulicus regius. Consultum putarem, ut ⌊ille⌋ quoque habeat in commissis a ⌊regia maiestate⌋ negotium [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ promovendi apud ⌊summum pontificem⌋.
Dominus ⌊Tidemannus Gisius⌋ est mihi admodum carus ob illius virtutes et doctrinam. Cui adero, ubicumque dabitur occasio commodandi honori et fortunis eius.
Quod praesentaverim incognitum quendam nebulonem Vestrae Paternitati Reverendissimae pro parrocho in villa mea ⌊Niedzwiedz⌋, facere fui coactus ad preces quorundam importunas, sed collusus ab eis, quasi parrochialis illa dudum viduata pastore sic vacaret, quod etiam in praesentatione mea narratur. Unde iustam habuit causam Paternitas Vestra Reverendissima surreptitie obtentans litteras meas praesentantem repellere on the margin⌈repellere written over ndi⌈ndirere written over ndi⌉repellere on the margin⌉ et probo, quod negavit institutionem ei, qui de iure institui non potuit.
Nova, quae ad Vestram Dominationem Reverendissimam perlata sunt de ⌊Turcis⌋, minus vera indicant litterae, quae non ita pridem ex ⌊urbe Romae⌋ atque ex aliis locis ⌊Italiae⌋ AAWO, AB, D. 4, f. 1118r scriptae sunt ad me at alios quosdam famulos meos. De Luteranismo novum non est, nam ante ⌊Luterum⌋ natum ⌊Italorum⌋ plurimi religionis summam in caeremoniis reponunt.
Rediit his diebus ex ⌊Ungaria⌋ dominus ⌊Vilamowski⌋ aulicus, quem ⌊regia maiestas⌋ ad regem ⌊Ioannem⌋ miserat. ⌊Is⌋ refert omnia feliciter succedere regi ⌊Ioanni⌋, qui nunc intercepit Muchacz et alias aliquot arces, in quibus donatio propter nuptias s(erenissi)mae reginae ⌊Mariae⌋ fuit inscripta. S(erenissi)mus ⌊rex Ferdinandus⌋ cunctatur. Fertur, quod ⌊Cacianer⌋ cum V milibus peditum, congressus cum ⌊Turcis⌋ in ⌊Schlavonia⌋, profligatus esset ab eis adeo, uti ipse cum paucis se vix fuga servavit ab interitu.
Scribitur etiam ex ⌊Italia⌋, quod de ⌊Turcis⌋ nihil dum certi habent neque de ⌊imperatoris⌋ et ⌊Galliae regis⌋ animo, verum(?) tumultuatur(?) in ⌊Galliis⌋ propter instantem procellam ab imperatoris exercitu. Alia in praesens non habeo.
Commendo me etiam atque etiam Vestrae Reverendissimae Dominationi. Cui omnia fausta comprecor.