Letter #1642
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1537-05-22
received [1537]-05-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine mi carissime et honorande.
Rescribens nunc amicis, qui me praeurgent, ne mihipsi desim in hac vacatione archiepiscopatus Gnesnensis, paene exoculatus sum tot scribendis litteris. Proinde dabit veniam Dominatio Vestra Reverendissima, si brevior nunc sum cum ea, quam vel ego vellem, vel res ipsa postulat. Tamen, quia nunc vado ad synodum provincialem, ita iubentibus principibus, inde mittam in aulam eum, qui curabit litteras subscribendas regia manu, quarum exemplum Vestra Dominatio Reverendissima ad me misit, et spero, quod omnia ex animi Dominationis Vestrae Reverendissimae cedent sententia. Quod, si volet ea de re supplicare regiae maiestati per litteras suas, stabit ab eius arbitrio. Puto enim, quod regia maiestas non praestabit se difficilem in subscribendis litteris ipsis.
Quibus vero modis in Urbe negotium coadiutoriae expediri debeat vel aggredi, hi, qui gerent illud, facile nanciscentur consilium illic apud peritos talium rerum. Ego exiguam notitiam aut peritiam habeo curiae Romanae consuetudinum. Missus est autem his diebus ad summum pontificem dominus Thomas Soboczki, tribunus Lanciciensis et aulicus regius. Consultum putarem, ut ille quoque habeat in commissis a regia maiestate negotium ... promovendi apud summum pontificem.
Dominus Tidemannus Gisius est mihi admodum carus ob illius virtutes et doctrinam. Cui adero, ubicumque dabitur occasio commodandi honori et fortunis eius.
Quod praesentaverim incognitum quendam nebulonem Vestrae Paternitati Reverendissimae pro parrocho in villa mea Niedzwiedz, facere fui coactus ad preces quorundam importunas, sed collusus ab eis, quasi parrochialis illa dudum viduata pastore sic vacaret, quod etiam in praesentatione mea narratur. Unde iustam habuit causam Paternitas Vestra Reverendissima surreptitie obtentans litteras meas praesentantem repellere et probo, quod negavit institutionem ei, qui de iure institui non potuit.
Nova, quae ad Vestram Dominationem Reverendissimam perlata sunt de Turcis, minus vera indicant litterae, quae non ita pridem ex urbe Romae atque ex aliis locis Italiae scriptae sunt ad me at alios quosdam famulos meos. De Luteranismo novum non est, nam ante Luterum natum Italorum plurimi religionis summam in caeremoniis reponunt.
Rediit his diebus ex Ungaria dominus Vilamowski aulicus, quem regia maiestas ad regem Ioannem miserat. Is refert omnia feliciter succedere regi Ioanni, qui nunc intercepit Muchacz et alias aliquot arces, in quibus donatio propter nuptias serenissimae reginae Mariae fuit inscripta. Serenissimus rex Ferdinandus cunctatur. Fertur, quod Cacianer cum V milibus peditum, congressus cum Turcis in Schlavonia, profligatus esset ab eis adeo, uti ipse cum paucis se vix fuga servavit ab interitu.
Scribitur etiam ex Italia, quod de Turcis nihil dum certi habent neque de imperatoris et Galliae regis animo, verum tumultuatur in Galliis propter instantem procellam ab imperatoris exercitu. Alia in praesens non habeo.
Commendo me etiam atque etiam Vestrae Reverendissimae Dominationi. Cui omnia fausta comprecor.
Ex arce mea Poltoviensi, XXII Maii MDXXXVII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater episcopus Plocensis scripsit