Pridie amicas et benevolentiae in me Dominationis Vestrae refertas accepi litteras non potuique mihi temperare, quin responderem de menteque mea Dominationem Vestram clarius certiorem facerem. Instructionem prius a Dominatione Vestra formatam, qua ⌊nuntio ⌊capituli⌋⌋ a ⌊maiestate regia⌋ responderi debet, probari per Dominationem Vestram libenter legi, mihique persuadeo ⌊reverendissimum dominum Plocensem⌋, si ⌊maiestas regia⌋ recta versus ⌊Leopolim⌋ solvit, ⌊nuntium ⌊capituli⌋⌋ ⌊Cracoviae⌋ retenturum, quousque in iis ⌊maiestas regia⌋ voluntatem suam significaverit; ⌊qui⌋ si cum hoc responso, ut conceptum est, ad ⌊capitulum⌋ redibit, existimo, quod ante praefixum electioni diem ⌊capitulum⌋ ⌊maiestati regiae⌋ vel rescribet, vel, quomodo postulationi sit affectum, renuntiabit; quod si votis ⌊maiestatis regiae⌋ annuet, ut nuntius ad diem statutum mittatur, non erit necesse, respondere enim, antequam adveniat dies, ut opinor, ⌊maiestati regiae⌋ cogetur. Postulatio quidem, nec item electio ante diem praefixum fieri potest, de utrisque tamen interea potest consultari, ut, cum tempus aderit, sciatur, qua illarum sit conficiendum negotium. Post ⌊nuntii⌋ reditum dictumque responsum, si postulatio male audiet et a ⌊capitulo⌋ forsan non recipietur, opus erit omnino, ut rationes suas ⌊capitulum⌋ ⌊maiestati regiae⌋ declaret, ad quas per nuntium suum pro statuto die mittendum ⌊maiestas regia⌋ haud dubie respondebit suamque certam et immutabilem voluntatem significabit. Esset itaque ⌊capitulo⌋ et libertati ecclesiae longe commodius, ut prim[o] responso ⌊maiestatis regiae⌋ quantum ad postulationem ⌊capitulum⌋ non reluctaretur. Quid velim, Dominatio Vestra liquido intelligit. Ego profecto quan[tum] possum in hoc intendo, ut iuribus et immunitatibus ecclesiae ne hil[um] quidem derogaretur, sed, ut nunc sunt tempora, subverendum est, n[e], si principis animo non satisfieret, durius in eo quippiam conciperet. Scio equidem molimina in ⌊Regno⌋ praelatorum, quae ad
hoc tendunt, ut hanc nostram ecclesiam suis aliquando facerent similem, quod dominus Deus quam diutissime prohibeat! Mea iam
cf. Adagia 1526 No. 171 Ferre iugum ⌊subiit iugumcf. Adagia 1526 No. 171 Ferre iugum ⌋, ut igitur nostra communis in idem non incidat, omni opera et viribus est adnitendum. Haec non ob id, ut terrorem, sed ut nobis prudentiam intutiam, scribo, et scribo sane sincere et ad fratrem. De pactis, quod prius scripsi, non est, quod metuamus, ne per postulationem fiant inclinatiora, nam in eo, qui mecum est, casu nihil eis penitus detrahitur, relinquitur etiam ius electionis semper salvum. Estque de raris contingentibus, quod mecum accidit. Si praeterea accedet regia declaratio, ut in forma responsi habetur, non est, quod adeo a postulatione sit abhorrendum. Ceterum, cum illa primum Dominationi Vestrae visa est expedire et ex re nostra esse, non ambigo, quin interea, quo dies constitutus adveniat,
Dominatio Vestra cum aliis nostris bonis fratribus sic rem moderabitur, ne gravius aliquid subnascatur aut ne quid praeter spem incidere possit, quod omnibus nobis novas adferret difficultates etc.
Si sic – in omnem eventum – res ceciderit, quod ⌊maiestas regia⌋ nuntiu[m] [in] tempus praefixum mittere debeat, curabo, quod temporius adve[niat] ac nominatos ore et non scripto proferat, quamvis iam nomina [in] litteris regiis apud me habeantur, quos maiestas regia non muta[bit]. Habiturus etiam sum, ut spero, brevi in iis ⌊reverendissimi domini [Plocensis]⌋ consilium per eum nuntium, quem ante ⌊domini Alexandri⌋ praemis[sum] [adven]tum post paucos dies exspecto. Quod cumprimum accepero, [Dominationem] Vestram non latebit, indeque quid agendum certius sciemus. N[on] minus pro Dominatione Vestra quam pro me ipso tum ⌊maiestati r[egiae]⌋, tum e[tiam] ipsi ⌊reverendissimo domino Plocensi⌋ scripsi, hocque sibi de me Dominatio Vestra p[er]suadeat me non secus rebus Dominationis Vestrae intendere et fa[vere] atque meis propriis. Quod autem hanc meam solicitudinem et propensio[nem] non exhibeo vel verbosius in litteris meis Dominationi Vestrae describo, [magis] pudore quam ex officio omittitur. Mens et studium meum (ut verbo complectar) erga Dominationem Vestram rectum est et integrum, quod <de> me sine multis usu receptis oblationibus Dominatio
Vestra semper exper[ie]tur etc.
Praeter alia magnam mihi impraesentiarum tam copios[e] ad Dominationem Vestram scribendi
cf. Adagia 1526 No. 304 Ansam quaerere ⌊ansam deditcf. Adagia 1526 No. 304 Ansam quaerere ⌋
offensus Dominationis Vestrae a[nimus] ex iis, quae communis frater noster
dominus ⌊Achacius a Trenka⌋ retulit [...] me accepisse, de quibus iustum revera Dominationis Vestrae dolorem a[dmit]to, sed sic admitto, ne aequo sit gravior. Si omnia Dominatio Vestra, qu[ae] ⌊⌊Pirgopolinices⌋ ille⌋[1] impudenter effutiuit, audivisset, dol[eret] quidem gravius, immo et hominis petulantiam a[rrog]antemque stultit[iam] rideret impensius. Neminem hucusque novi n[e]c vidi, qui et r[e] [et] nomine
cf. Adagia 1526 No. 747 faciem perfricare, frontis perfrictae ⌊perfrictioris esset frontiscf. Adagia 1526 No. 747 faciem perfricare, frontis perfrictae ⌋, cuius
cf. Plin. Nat. 30. 4. (10) 30 stigmata delentur columbino fimo ⌊stigma omnium columbarum f[i]mus non delebitcf. Plin. Nat. 30. 4. (10) 30 stigmata delentur columbino fimo ⌋, qui, cum eo tumore ac virulentia insan[oque] mentis livore sit inflammatus, ut sibi omnia licere putet, tan[tae] confidentiae sit et impuritatis, ut nihil non audeat. Et hoc ... quicquam nihil est, quod ab eiusmodi belua sit aegrius ferendu[m], [sed ipse] suis reliquendus est stolidis moribus et contaminatissimis, quibu[s] aliquando et fortassis brevi impinget<ur>. Quod si res cepta Deo [du]ce successerit, invenietur modus, quod – etiam invitus – in ordin[em] redigi et a petulantia in bonos viros comprimi possit. Ap[pri]me, cum mihi dudum
cf. Adagia 1526 No. 889 ⌊intus et in cutecf. Adagia 1526 No. 889 ⌋ notus sit, nihil ef[fe]cit aliud, quam quod iis, quibus fidem adimere conabatur, eam lon[ge] reddidit auctiorem, suamque, quae prius admodum fuit tenuis, p[e]nitus amisit. Proinde Dominatio Vestra quicquid ob eius insaniam accep[it] affectionis, libere exuat, hominisque pertusam frontem ac spurc[i], spinosi,
cf. Adagia 1526 No. 1281 Sycophanta ⌊sicophanticique ingeniicf. Adagia 1526 No. 1281 Sycophanta ⌋ mores animose et fortiter conte[m]nat. ⌊Alter ⌊Thraso⌋⌋[2] ab ⌊isto⌋ misere dependet, et totus ex [eius] vivit arbitrio. ⌊Is⌋ nuper cum nuntio hoc expostulavit, quod nihil a[n]sae litterarum
dedissem, cui ad praesens scripsi[3], si forte quid ab [illo]
expiscari possem, quid ⌊Marienburgi⌋ egerit. Solet enim interdicere per imprudentiam, vel inscitiam potius, neque ea obticere, quae sibi nocumento futura.
Quemadmodum Dominatio Vestra de canonicatu et ecclesia mea in ⌊Regno⌋[4] responderi ⌊maiestati regiae⌋ consuluit, iam sic quadam ex parte a me factum est, et fiet id, quod reliquum. Quod autem Dominatio Vestra scire cupit, num quid de negotio Dominationis Vestrae apud ⌊reverendissimum dominum Plocensem⌋ per me sit actum, non est, cur Dominatio Vestra nimium debeat esse solicita, quandoquidem eodem modo et meae et Dominationis Vestrae res a
me geruntur atque curantur, neque vnum esse potest sine reliquo. Misique
exemplum litterarum, quibus pro utrisque nobis a ⌊maiestate regia⌋ ad ⌊pontificem⌋ scribi debeat, ⌊reverendissimo domino Plocensi⌋, qui eas brevi – ut spero – signatas et subscriptas manu regia ad me remittet, postulationi, ut voluit Dominatio Vestra, et non electioni inservientes. Quas cum habuero, ex re cum Dominatione Vestra capiemus consilium, eandemque
Dominationem Vestram tum, ut huc ad me non gravate concedat, rogabo ac
invitabo. Quam interim felicissime valere toto et sincero animo cupio.
[1 ] Cf. cf. BORAWSKA 1984 p. 210-212 ⌊Borawska, 1984, p. 210-212cf. BORAWSKA 1984 p. 210-212 ⌋)
[2 ] Cf. cf. BORAWSKA 1996 Życie p. 175-176 ⌊Borawska, 1996, p. 175-176cf. BORAWSKA 1996 Życie p. 175-176 ⌋)
[3 ] Letter not known to the editor; cf. Płotowski’s letters to Dantiscus ⌊⌋: cum fui non pridem apud Vestram Reverendissimam Paternitatem, feci aliquam mentionem de inquietatione confratrum meorum, qua inquietor in dies. Meminit Reverendissima Paternitas Vestra de eadem se scire et tamen non aperuit mihi, quod nonnulla scripta de me lecta fuissent in conuentu Thorunensi. Commiseram nonnullis ex meis, quod si quis velit me culpare et de me aliquid dicere sinistre vel legere quod eidem responso meo, quod amicis dederam, responderetur et amici soli respondissent, cum tamen non est factum et res lecta est in conclaui, ego Domino volente respondebo publice non in uno conuentu, sed in pluribus etc. Ista, quod placebit Vestrae Reverendissimae Paternitati et omnibus bonis et honestis dominis confratribus meis, non dico de omnibus, co(mmun)e est prae manibus habere, et nil sciunt nisi calumniare bonos viros, soli se non agnoscentes, quod et Vestra Reverendissima Paternitas aliquando dixit, et Sacrae Maiestati Regiae scripsit. Multa mihi dixit Reverendissima Paternitas Vestra de patientia; forsitan nullus monachus possit ea ferre, quae ego aliquando tuli et fero and ⌊⌋: Quod Reverendissima Paternitas Vestra ad interrogationem servitoris sui per me factam litteras mihi tam gratiosas scribere dignata est, ingentes et eas quidem immortales ago et habeo gratias as well as Giese’s letter to Dantiscus ⌊⌋: Dominus Achatius noster – – miranda mihi narravit de hominis illius portentosa impudentia, nam de maledicentia et mendaciis non ita mirandum sit. – – homo de quo nemo bene sentit aut loquitur vult sibi fidem haberi – – Dixeram cuidam amico in secretam aurem, querens omnes prope consiliarios se subduxisse ex proximo conuentu Thorunensi, et articulum de indigenae interpretatione neglect[u]m habitum fuisse, nisi nos, qui relicti eramus, praestitissemus operam nostram
[4 ] In connection with Dantiscus being postulated as Warmia bishop, King Sigismund I asked him to resign from the parish of Gołąb (Cracow diocese), of which Dantiscus was the parish priest, for the benefit of Samuel Maciejowski (cf. ⌊⌋). Jerzy Starnawski – on the basis of rather questionable sources – believes Dantiscus received the Gołąb parish in 1506 at the latest and not, as his biographers claim, in 1521 (cf. cf. STARNAWSKI 1977 p. 194 ⌊Starnawski, p. 194cf. STARNAWSKI 1977 p. 194 ⌋); Maciejowski received the presentation of the Gołąb parish on July 10, 1537 (cf. cf. DWORZACZEK 1985 p. 81 ⌊Dworzaczek, p. 81cf. DWORZACZEK 1985 p. 81 ⌋); cf. also ⌊⌋, ⌊⌋ and ⌊⌋. NB Z. Nowak claims that Dantiscus benefited from the Gołąb income until 1541, and that his brother Jerzy was curate there permanently (cf. cf. NOWAK 1982 p. 159 ⌊Nowak, p. 159cf. NOWAK 1982 p. 159 ⌋)