Letter #1684
Nicolaus COPERNICUS to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-08-09
received [1537]-08-11 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Episcopo Culmensi ac Pomesaniensis ecclesiae administratori, domino suo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Opportunitas nuntii Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi oblata admonuit me, ut etiam mearum aliquid litterarum ad Reverendissimam Dominationem Vestram darem. Accepi his diebus ex Vratislavia novitates, quas mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae, etsi verear iam antiquas esse apud eandem Dominationem Vestram, eo quod litterae datae fuerint XXVII Iunii. Privatim vero scribitur mihi litteras venisse ex curia regiae maiestatis Ferdinandi haec superinscribed⌈haechaec superinscribed⌉ continentes, „quod rex Persarum instinctu caesaris, papae et regis Lusitaniae magnis auxiliis Turkam infestat, ut relicta Italia cum expeditione retrocedere cogatur. Iter Inter regem Galliae et caesarem pacem firmatam aiunt data relicta ducis Mediolani cum ipso ducatu filio regis Gallorum. Nostri, id est regis Ferdinandi, apud Cassoviam rem bene gerunt eo capto, qui per proditionem Cassoviam ceperat, multis ex hostibus trucidatis capta etiam arce munitissima, unde omnis Cassoviae calamitas orta est. Boemi et Moravi iam sunt in itinere, similiter Slesitae passim vadunt in Ungariam, qui forsan dante Deo Cassoviam et alia recuperabunt. Dicunt etiam apud nos, quod W Weyda petit concordiam certis condicionibus propositis, quae an acceptabuntur, ignoramus adhuc”. Et haec in litteris, quae, sicut accepi, trado Reverendissimae Dominationi Vestrae, cui servitia mea ac me ipsum devoveo.
Ex Frauemburg, IX Augusti 1537.
E(idem) or E(iusdem)⌈E(idem)E(idem) or E(iusdem)⌉ Reverendissimae D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉ Vestrae devotissimus Nicolaus Copernicus