Letter #174
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIValladolid, 1523-02-08
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Petro Dei gratia episcopo Posnaniensi [Reg]ni Poloniae vicecancellario, domino meo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Humillimam servitiorum meorum commendationem.
Vix mihi dabitur tantum temporis, ut maiestati regiae, quae nunc hic aguntur, describerem. Non potui tamen mihi temperare, quin saltem his Dominationem Vestram Reverendissimam suppliciter salutarem, cum qua iam mihi coram esse videor. Quod ut aliquando fiat, Deum Optimum Maximum non cesso fatigare precibus. Istae sunt quartae litterae, quas et maiestati regiae et Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsi. Multum metuo, ne Dominationem Vestram Reverendissimam tot mea in unum scripta redacta per lecturam offendant. Si alicubi fui vel ineptior vel longior, det, quaeso, ruditati meae veniam neque erit omnino mea, sed aliquantisper Dominationis Vestrae Reverendissimae culpa, quae talem aratorem(!) elegerit. Si facio, quantum rationis et quantum vanitatis in me est pro fide mea in primis apud Deum, qui cordium scrutator est, et deinde apud Dominationem Vestram Reverendissimam me excusatum putabo. Ad impossibile nemo obligatur. Commendo me suppliciter gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae cupioque summopere eandem felicem videre et incolumem. Reverendo domino praeposito Cricio salutem atque omnia fausta precor.
Celerrime ex Valdolit, 8 Februarii, anno Domini 1523.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus