Reverendissimo, Venerabilibus et Honestis Dominis ⌊Tidemanno Gise⌋ electo Culmensi, custodi , ⌊Ioanni Tymmerman⌋ cantori ac ⌊Felici Reich⌋ – canonicis Varmiensibus ⌊Iacoboque Rese⌋ et ⌊Mathiae Tymmerman⌋ , ⌊reverendissimi olim episcopi Varmiensis⌋ testamentariis, Fratribus et Amicis in Christo nobis carissimis et dilectis.
⌊Ioannes Dei gratia episcopus Culmensis, administrator Pomesaniensis et Varmiensis postulatus⌋.
Reverendissime, Venerabiles et Honesti Domini, Fratres et Amici carissimi,
Salutem et omnem felicitatem.
Convenit nos ⌊hic⌋ honestus dominus ⌊Hermannus de Bremen⌋ consul Gdanensis suo et heredum aliorum nomine ⌊reverendissimi olim in Christo patris domini Mauritii episcopi Varmiensis⌋ petens a nobis commendatitias ad Dominationes Vestras. Quas ⌊illi⌋ pro rei aequitate et quantum ad nos hinc pertinet non gravate dedimus, et ut episcopus dumtaxat Culmensis rogamus, quemadmodum nobis insciis conditum hoc a ⌊reverendissimo domino episcopo Varmiensi⌋ testamentum Dominationes Vestrae iam exequi ceperint, sic et eius executionem prosequi in eo, quod iustitiae convenit, pergant. Cum autem in postulatione a ⌊Sede Apostolica⌋ nondum simus confirmati, nihil, quod ipsum testamentum contingit, nobis usurpamus, neque tanquam ex nobis aut futura nostra auctoritate quicquam in eo faciendum omittendumve praescribimus, ad quod alioqui in sede Varmiensi constituti erimus astricti. Ea sic, ut rogati sumus, in notitiam Dominationum Vestrarum non abs re deducendum existimavimus. Quas felicissime valere optamus.
Ex ⌊castro nostro Lubaviensi⌋, XXVII Octobris MDXXXVII
Reverendissime, Venerabiles et Spectabiles Domini, Fratres et Amici carissimi,
Salutem et omnem felicitatem.
Convenit nos hic honestu[s] dominus ⌊Hermannus de Bremen⌋ consul Gdanensis
suo et heredum aliorum ⌊reverendissimi olim in Christo domini Mauric[ii] episcopi Varmiensis⌋ nomine petens a nobis commendatitias ad Dominationes Vestras testamentariomunere fungentes ratione conditi testamenti a ⌊defuncto reverendissimo domino episcopo⌋, quas ⌊illi⌋ quantum etc. ipsius aequitas exigit non gravate dedi et ut episcopus Culmensis rogo quemadmodum conditum testamentum Dominationes Vestrae qui iam ceperint sic ut eius modi executionem proseq[ui] quantum iustitiae convenit pergant. Cum autem in postulatione a ⌊Sede Apostolica⌋ nondum simus confirmati nihil quod ipsum testamentum contingit mihi usurpo neque in eo quicquam faciendum aut omittendum Dominationibus Vestris praescribo ad cuius alias conservationem in sede Varmiensi constituti erimus astricti.