Letter #1875
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-07-20
received [1538-07]-22 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine ac maior colendissime plurimumque observande.
Salutem et promptam obsequendi voluntatem.
Accepi Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras priores ex Hoenstein, alteras ex Allenstein datas, utrasque mihi iucundas quod significabant Reverentissimam Dominationem Vestram et sanitate integra, et pro voto expedita legatione ad nos reverti. In negotiis quoque publicis Prutenis, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae primum ex comitiis Marieburgensibus, deinde per dominum castellanum Gedanensem commendata sunt, quid apud principem sit obtentum, spero brevi me faciet certiorem.
De nostris privatis expeditionibus, pro uno duo iam miracula mihi nata sunt, unum primum, quod bullarum expeditio in tam longum tempus sit extracta, quam rem ego vel Fuggarorum in extradenda pecunia morae tribuo, vel procuratoris indignationi, si Fuggari pecuniae erogationem sibi sumpserant, vel quod nostro non sufficiente auro alibi mutuum fuerit accipiendum, alterum cum ab expeditis bullis quattuor iam menses lapsi sint, quod nec illae mittuntur, nec scribitur quicquam. In quo quid aut quem culpem, non intelligo, nam sperare non possum dominum Theodericum illarum fore latorem, quem hic non exspecto nisi pervagata fere tota Germania et mirum est de nuntio, qui Romae bullas expectavit, nihil accipi. Videtur profecto non inconsultum mihi, nisi brevi certum quid habeamus, ut alterum mittamus Romam nuntium vel peditem, explorandae rei gratia, partem sumptuum ferent, arbitror, heredes quondam domini Mauritii episcopi, qui non minus nobis anxie expectant significationem, quid de sua illic hereditate agatur. Sed haec repono in iudicium Reverendissimae Dominationis Vestrae.
De consensu serenissimi regis Romanorum, an pro domino doctore Trislero impetratus sit, dignetur me Reverendissima Dominatio Vestra facere certiorem. Nam idem resignationis negotium apud me agit dominus doctor Ioannes Benedicti, in quo curando cavendum est mihi, ne qua impingam. Libellum consultationis, quem ad me Reverendissima Dominatio Vestra misit, perlectum remitto praesentibus, gratias plurimas agens meque eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae observantissime commendans. Quam Dominus Deus salvam felicemque diutissime servet.
Lubaviae, die XX Iulii anno MDXXXVIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Tidemannus electus Culmensis