Letter #190
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSNaples, 1523-10-04
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Excellentissimo iuris utriusque doctori, domino Ioanni Dantisco, secretario regio ac cura[to] Gdanensi etc. domino suo colendo
Salutem dico.
Equidem, Dantisce clarissime, silentium tuum non incuso, ipse necessitatem magis quam negligentiam praetexens. Praeter hanc nullam invenio causam, nisi forte delicatas vestras aures barbaries nostra nimium offusa laeserit, qui scribendo crebrior quam doctior esse soleo. Nostra sine controversia itaque sit oratio, qua nec doctior nec melior legens evadas. Haec mea est fortassis natura vel fatum potius, ut plura semper quam meliora faciam, series rei ad manum paranti conatu supremo iteratis epistulis amicos multos idque hoc celerius quo sincerius rideor a sorte pro multis multum accipiens. Consultius igitur erit et ipsum me intra silentii limites continere donec serena dies transquilliorem dederit aerem. Levi negotio ferendum est, quod nihil nisi amicorum copia desit, ea de re nihil p[res]sus scribo, si unum hoc indicavero te in Valle Oleti me Neapoli esse per omnia nobis cont[r]aria accedere, praeter forte iustitiae ardorem ubique parem, nisi hic sit hoc rarior, quo princeps remotior. Et interim tamen in ipsis deliciis Neapolitanis amicorum memoria hac dulcedine suavior, interturbant morbi animi tranquillitatem, urgemur reditus desiderio, tenemur litterarum (sed hactenus frustra) spe immodica, res supra captum meum, ab ipsis meis datus sum oblivioni. Sed age, ita abeat quasi a longinquo non sint petendae voluptates iure quodam, quod penes se isti locatas solum contendunt. Mihi certe Polonia, Italia, Cracovia, Roma Neapolisque atque adeo paradisus ipse est, uxor vera Venus, et si quid huic formosius quiddam reperiri poterit, iam me habes. Vides, quam non sim omnino miser, quid si oporteret a silentibus istis aurum emungere, putasne conduplicata cura amara omnia esse? Ego tamen ea in re adeo facilis ... esse deliberatione non eguerim, a te ne litteras quidem, auri non inops, extorquer[e] valeo. At venio ne tibi adhuc suspectus purgavi me, immo non purgavi, cum ea macula non fuerim compressus nisi per risum verba excipiantur ad crimen, ita est in facie naevus magis conspicuus. Interim, qui toto pectore candorem abiciunt, ne notantur quidem. Reddidi ego tibi in hac causa rationem discedens per epistulam nihil nunc additurus. Scripsi ego iam satis quae in Italia aguntur, pacem, quae nuper inter principes Christianos coit, pon[tificis] Romani mors et Gallorum in Italiam eruptio perturbant. Illa omnib[us] ferme grata, quod vita meo responderit vaticinio et ambitur hoc infelix (si recte perpenditur culmen) miris artibus, pridie quam has scripsi cardinei patres conclave (quod vocant) ingressi postquam satis largitionibu[s] artatum sit, illic spiritum sanctum rogaturi votis eorum accedat, ut faciant pontificem non qui melior, sed qui sit nummosior et vota redimat carius. Ea sunt studia immo ingenia, ut extincta potius quam emendata velint ea quae temporalibus diminutis ad aeterna magis facerent. Medices cardinalis multorum suffragiis putatur pontifex futurus. Nosti tu aliquantisper qualem simus habituri pontificem Poloniae ex Romana urbe cum istis spero vos quis victor [ev]aserit habituros.
Ad reverendissimos dominos Posnaniensem et Premisliensem immo et Plocensem episcopos nihil scribo, certe vereor, ne litterae meae sine sapore et sine iudicio crebriter missae impediant magis quam prosint quamque merito me pro[fu]sio mea vindicare debeat et ab omni culpa reddere immunem. Tamen tu quaeso bona nacta occasione amici fac officium utrobiq[ue] quod ex re videtur in mei et commendationem et excusationem adduct[um]. Et ipse aliquando silentio (si pertinax iudicari nolis) rupto rescribere cura.
Vale.
Neapoli, 4 Octobris 1523-o.
Tuae dignitatis cultor Iustus Ludovicus Decius