Letter #1914
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-09-09
received [1538]-09-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et maior plurimum observande.
Salutem et studiorum meorum commendationem.
Quoniam video Reverendissimam Dominationem Vestram in hoc firmasse sententiam, ut mei consecrationem celebret die sancti Michaelis in ecclesia Gutstatensi (quod mihi quoque non potest displicere), mitto ad Reverendissimam Dominationem Vestram cancellarium meum, cum quo dignetur de his, quae in hoc solemni actu gerenda curandaque sunt, ac quo pacto omnia sint paranda aut instituenda, conferre meque per eum de voluntate sua facere certiorem. Eberardus meus a Reverendissima Dominatione Vestra rediens eius nomine mihi renuntiavit non oportere me de his esse sollicitum, quae ad sumptum pertinent, cui in me benignitati, quibus rebus respondeam, nondum video. Sunt tamen pleraque, de quibus ante conveniendum nobis est, in quibus exspecto desideroque consilium et sententiam Reverendissimae Dominationis Vestrae, cui me in omnibus comparabo. Mea consilia referet ipse cancellarius ac reliqua meis verbis exponet.
Commendo me favori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus servet diutissime felicem et bene valentem.
Ex castro Lubaviensi, die IX Septembris 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus Culmensis