Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et maiori observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et maior observandissime.
Salutem et studiorum meorum commendationem.
Qua sententia nunc sit ⌊Georgius de Suchten⌋ ad tractatum, qui in causa domini ⌊Hosii⌋ cum venerabili ⌊domino Alexandro⌋ Gutstati habitus nobis est, ipse mihi dominus Alexander significavit, affirmans ius ad praebendam domini ⌊Pauli⌋ praepositi Gutstatensis ratum iam sibi esse ab impetratore illo Romano, missa iam citatione et ceteris ad litem necessariis, quorum, ut fidem mihi faceret, autographum ad me misit litterarum, ut vocant compulsorialium, pro ⌊Martino Lupi⌋ decretarum. Ita refectus spe pristina in hoc nunc est, ut quieto ⌊Hosio⌋, sibi liceat cum gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae litem prosequi contra dominum ⌊praepositum⌋ ac super eo canonicatu de iure experiri. Latius omnia ex ipso domino ⌊Alexandro⌋ Reverendissima Dominatio Vestra intelliget.
Ego, ut quod sentio dicam, non dubito, si iudicio ⌊Romae⌋ contendendum sit, dominum ⌊praepositum⌋ succubiturum esse. Quo periculo vellem illum extricari posse. Nolente vero domino ⌊Alexandro⌋ cassum dimittere ius suum, nescio quid consulendum domino ⌊praeposito⌋ sit, Reverendissima Dominatio Vestra collocuta cum domino Alexandro modum fortasse inveniet, quo et dominus ⌊Hosius⌋ pacifice suam possessionem retineat, et domino praeposito opus non sit liti se dubiae committere et inanem suscipere sumptum. In quo ut communi omnium tranquillitati incumbere Reverendissima Dominatio Vestra velit, eam plurimum rogo, inituram apud singulos gratiam non postremam et suorum commoditatibus melius consulturam, quam si ⌊eos⌋ litigantes commiserit.
Optime valeat Reverendissima Domianatio Vestra, cuius favori et dilectioni me commendo.