Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et maiori meo plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et maior plurimum honorande.
Salutem et studiorum meorum commendationem.
Ad ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas ⌊Nicolaus Plotowski⌋ hodie mihi reddidit, per illum revertentem rescribam, nam nunc in transitu festinans nepos Reverendissimae Dominationis Vestrae non sinit mihi otium. Nudius tertius litteras a domino ⌊Theoderico⌋ accepi, quas Reverendissimae Dominationi Vestrae legendas transmitto cum excusis Italicis novitatibus, in quibus nihil reperiet, nisi solitum alza compare. De pace illa perpetua inter reges nihil, nisi ieiunum quiddam in calce et quasi affictum, quae res facit ne omnino credam rumoribus tantopere iam ebuccinatis. Quamquam is, qui litteras pertulit, Prutenus nobilis et unus, ut aiebat, ex stipatoribus ⌊summi pontificis⌋, constanter affirmavi[t] solidam esse pacem et foedus perpetuum, in quo et Veneti comprehendantur. Verum homo castrensis mihi visus est parum sibi constare. Mitto et litteras domini ⌊castellani Gedanensis⌋ ad me datas, ut ex illis legat Reverendissima Dominatio Vestra, quae ipsam adhuc ignorare ⌊Plotowski⌋ dicit.
Commendo me amori et benevolentiae eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus felicem servet.