Letter #1959
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-11-01
received [1538]-11-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et maiori meo plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et maior plurimum honorande.
Salutem et studiorum meorum commendationem.
Ad litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas Nicolaus Plotowski hodie mihi reddidit, per illum revertentem rescribam, nam nunc in transitu festinans nepos Reverendissimae Dominationis Vestrae non sinit mihi otium. Nudius tertius litteras a domino Theoderico accepi, quas Reverendissimae Dominationi Vestrae legendas transmitto cum excusis Italicis novitatibus, in quibus nihil reperiet, nisi solitum alza compare. De pace illa perpetua inter reges nihil, nisi ieiunum quiddam in calce et quasi affictum, quae res facit ne omnino credam rumoribus tantopere iam ebuccinatis. Quamquam is, qui litteras pertulit, Prutenus nobilis et unus, ut aiebat, ex stipatoribus summi pontificis, constanter affirmavit paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉ solidam esse pacem et foedus perpetuum, in quo et Veneti comprehendantur. Verum homo castrensis mihi visus est parum sibi constare. Mitto et litteras domini castellani Gedanensis ad me datas, ut ex illis legat Reverendissima Dominatio Vestra, quae ipsam adhuc ignorare Plotowski dicit.
Commendo me amori et benevolentiae eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus felicem servet.
Lubaviae, die prima Novembris 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus Tidemannus episcopus Culmensis