Reverendissime Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Ex ⌊⌋, quae scripsit Vestra Reverendissima Dominatio ad reverendum ⌊dominum vicecancellarium⌋, factus sum certior, transactum iam esse cum domino Alexandro negotium, sed eum tamen non omnino satisfecisse schedae, qua se cessurum caverat. Quod cum brevi me cogniturum ex suis ipsius litteris Reverendissima Dominatio promittat, perferam hanc moram. Sed ingentes tamen ago gratias, quod mea causa tantum operae et laboris susceperit. Quantum potero, dabo operam, ut me gratum et memorem cognoscat.
Allatum est huc dominum ⌊Felicem Reich⌋ et dominum ⌊Schnellenberg⌋ e vita excessisse. Etsi uterque vir fuit bonus, alter tamen ⌊ille⌋, qui et custos erat, valde fuit ecclesiae necessarius, quae quidem talis viri interitu magnum damnum fecisse videtur. Unus enim ⌊ille⌋ praeclare officio suo fungebatur et omnia prope solus ecclesiae onera sustinebat. Non est mihi dubium, quin Reverendissima Dominatio Vestra pro officio suo provisura sit ecclesiae suae de alio aeque digno, qui sit actu, quod aiunt, sacerdos. Nam non praeterit illam, quantus sit in ecclesia ista sacerdotum defectus. Habeo ego ius adhuc integrum nominationis meae. Quod si in pontificio mense vacatio contigit, cuperem eius vigore custodiam assequi. Qua in re ut adiutrix mihi esse velit Reverendissima Dominatio Vestra, magnopere quaeso. Quod si eadem nominatio mea ad canonicatum quoque assequendum robur habuerit, hunc ego libenter favebo ei, quem dignum esse iudicaverit Vestra Reverendissima Dominatio. Quin et ipsam custodiam si fuero assecu[tus], libenter in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae resignabo, si forte alibi me quam Varmiae sedem figere contigerit.
Scripseram proximis litteris Reverendissimae Dominationi Vestrae iam esse missas restium litteras, sed e[ae] scriptae quidem fuerunt, sed certo tamen consilio nondum sunt missae. Novi huc nihi[l] est allatum.
Deus servet Reverendissimam Dominationem incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.