» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2114

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1539-03-18
            received [1539]-03-28

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 383-386 (333-336)

Prints:
1HE 1 No. 49, p. 68-69 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz 1618, p. 336

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatissimo

BCz 1618, p. 333

Reverendissime Domine, domine observatissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Ex iis, quae scripsit Vestra Reverendissima Dominatio ad reverendum dominum vicecancellarium, factus sum certior, transactum iam esse cum domino Alexandro negotium, sed eum tamen non omnino satisfecisse schedae, qua se cessurum caverat. Quod cum brevi me cogniturum ex suis ipsius litteris Reverendissima Dominatio promittat, perferam hanc moram. Sed ingentes tamen ago gratias, quod mea causa ms. ae(!) aa ms. ae(!) tantum operae et laboris susceperit. Quantum potero, dabo operam, ut me gratum et memorem cognoscat.

Allatum est huc dominum Felicem Reich et dominum Schnellenberg e vita excessisse. Etsi uterque vir fuit bonus, alter tamen ille, qui et custos erat, valde fuit ecclesiae necessarius, quae quidem talis viri interitu magnum damnum fecisse videtur. Unus enim ille praeclare officio suo fungebatur et omnia prope solus ecclesiae onera sustinebat. Non est mihi dubium, quin Reverendissima Dominatio Vestra pro officio suo provisura sit ecclesiae suae de alio aeque digno, qui sit actu, quod aiunt, sacerdos. Nam non praeterit illam, quantus sit in ecclesia ista sacerdotum defectus. Habeo ego ius adhuc integrum nominationis meae. Quod si in pontificio mense vacatio te contigit, cuperem eius vigore custodiam assequi. Qua in re ut adiutrix mihi esse velit Reverendissima Dominatio Vestra, magnopere quaeso. Quod si eadem nominatio mea ad canonicatum quoque assequendum robur habuerit, hunc ego libenter BCz 1618, p. 334 favebo ei, quem dignum esse iudicaverit Vestra Reverendissima Dominatio. Quin et ipsam custodiam si fuero assecutus hidden by binding[tus]tus hidden by binding, libenter in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae resignabo, si forte alibi me quam Varmiae sedem figere contigerit.

Scripseram proximis litteris Reverendissimae Dominationi Vestrae iam esse missas restium litteras, sed eae hidden by binding[ae]ae hidden by binding scriptae quidem fuerunt, sed certo tamen consilio nondum sunt missae. Novi huc nihil hidden by binding[l]l hidden by binding est allatum.

Deus servet Reverendissimam Dominationem incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.

Cracovia, 15 Calendas Apriles 1539 hidden by binding[9]9 hidden by binding.

Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius canonicus Varmiensis