Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino suo imprimis colendissimo
Ex ⌊⌋ reverendissimi ⌊domini Culmensis⌋ sacra ⌊maiestas regia⌋ facile cognovit id, quod antea quoque persuasum habebat, nullam residere culpam penes Reverendissimam Dominationem Vestram earum rerum, quae vitio illi datae fuerunt. Ego quoque pro mea erga illam observantia, etsi opus non esse intelligebam, feci tamen officium meum. Is enim sum, qui Reverendissimae Dominationis Vestrae rationes non minus quam meas ipsius apud ⌊serenissimos principes⌋ nostros pro tenui parte mea adiutas velim. Id quod cum antea feci semper animo lubenti, nunc vero ad pristinam illam alacritatem meam accessit etiam nonnihil auctoritatis ex mandato procancellarii munere. Itaque spero operam servitutemque meam Reverendissimae Dominationi Vestrae maiori nunc usui esse posse, quam quidem promptam semper et paratam experietur, quoties uti illa voluerit.
⌊Reginali quoque maiestati⌋ ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae obtuli, neque enim ex exemplo mihi misso colligere potui quicquam in eis scriptum, quo ⌊maiestatis illius⌋ animus offendi posset. Quemadmodum sit affecta, ex litteris illius Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet.
Pacificam possessionem canonicatus sui doctor ⌊Hosius⌋ soli propemodum Vestrae Reverendissimae Dominationi debet, cui ego quoque multum eo nomine me debere profiteor. Quod enim a Reverendissima Dominatione Vestra ei benigne fit, id pro animi in illum mei propensione, mihi ipsi factum esse interpretor. Quaeso Reverendissimam Dominationem Vestram, ut qua coepit gratia eum prosequi pergat, quod ipse quoque omni obsequio servituteque sua mereri conabitur.
Commendo me et meam servitutem in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui quicquid optat, Deus prolixe tribuere dignetur.