Letter #2116
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-03-18
received [1539]-03-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo imprimis colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine imprimis colendissime.
Ex litteris reverendissimi domini Culmensis sacra maiestas regia facile cognovit id, quod antea quoque persuasum habebat, nullam residere culpam penes Reverendissimam Dominationem Vestram earum rerum, quae vitio illi datae fuerunt. Ego quoque pro mea erga illam observantia, etsi opus non esse intelligebam, feci tamen officium meum. Is enim sum, qui Reverendissimae Dominationis Vestrae rationes non minus quam meas ipsius apud serenissimos principes nostros pro tenui parte mea adiutas velim. Id quod cum antea feci semper animo lubenti, nunc vero ad pristinam illam alacritatem meam accessit etiam nonnihil auctoritatis ex mandato procancellarii munere. Itaque spero operam servitutemque meam Reverendissimae Dominationi Vestrae maiori nunc usui esse posse, quam quidem promptam semper et paratam experietur, quoties uti illa voluerit.
Reginali quoque maiestati litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae obtuli, neque enim ex exemplo mihi misso colligere potui quicquam in eis scriptum, quo maiestatis illius animus offendi posset. Quemadmodum sit affecta, ex litteris illius Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet.
Pacificam possessionem canonicatus sui doctor Hosius soli propemodum Vestrae Reverendissimae Dominationi debet, cui ego quoque multum eo nomine me debere profiteor. Quod enim a Reverendissima Dominatione Vestra ei benigne fit, id pro animi in illum mei propensione, mihi ipsi factum esse interpretor. Quaeso Reverendissimam Dominationem Vestram, ut qua coepit gratia eum prosequi pergat, quod ipse quoque omni obsequio servituteque sua mereri conabitur.
Commendo me et meam servitutem in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui quicquid optat, Deus prolixe tribuere dignetur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XVIII mensis Martii MDXXXIX-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel Macyeiovski, d(ecanus) Cracoviensis et vicecancellarius
Reverendissime mi Domine.
Allatum est hic excessisse e vita custodem Varmiensem. Habet nominationis ius doctor Hosius, quo se custodiam consequi posse sperat. Potuit is multorum magnorum regni procerum litteras impetrare, quibus ius eius Vestrae Reverendissimae Dominationi commendaretur, sed nescio quo modo de me tantum persuasit, ut commendationem meam plus ponderis quam multorum aliorum apud Reverendissimam Dominationem Vestram habituram putet. Ego, etsi neque merita mea neque auctoritatem esse video eiusmodi, ut plus aliis me apud Reverendissimam Dominationem Vestram gratia posse mihi persuadere debeam, tamen revera gaudeo hanc esse opinionem hominum de animo in me Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quam ut confirmet, magnopere quaeso. Confirmabit autem si quemadmodum BCz, 1597, p. 636 beneficio illius pacificam canonicatus hidden by binding⌈[tus]tus hidden by binding⌉ possessionem doctor Hosius est assecutus, ita eiusdem opera hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ et favore custodiae huius compos hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ factus erit. De eadem fidelia hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ {sibi} duos sibi parietes Reverendissima Dominatio hidden by binding⌈[Dominatio]Dominatio hidden by binding⌉ leaf Vestra dealbabit, et me, et eum hidden by binding⌈[eum]eum hidden by binding⌉ uno hoc beneficio reddet sibi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ devinctissimum.