Hodie sub sacro missae accepi ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae cum inclusis ⌊dominorum Gedanensium⌋ et ⌊Elbingensium⌋. Ex quibus intellexi, quid Reverendissima Dominatio Vestra statuerit respondere illustrissimo ⌊domino duci⌋ etc. Quod mihi videtur honestam quidem habere diffugiendi occasionem etc., verum pro mea erga Reverendissimam Dominationem Vestram sinceritate non dissimulabo, quid ab hac sententia nonnihil me dehortetur.
Mihi certo persuadeo ⌊maiestatem regiam⌋, si ad ipsam res referatur, consulturam esse, et fortasse iniuncturam nobis (quod nuper fecit), ut cum ⌊domino duce⌋ his in rebus conicemus consilia, maxime ipso eius maiestatem urgente, ubi senserit nos eo confugere, ut solet. Ita fortasse efficietur, ut praeter nostram sententiam et nos mandata regia accipiamus et ipse suos nuntios mittat ad comitia proxima, aut si id non eveniet, tamen res extra nostram in alterius recidit potestatem, cuius non est vilis auctoritas. Satius igitur arbitrabar esse, ut res integra servaretur ad proximum conventum, ubi communi consilio decerneretur, an et quid ad ⌊maiestatem regiam⌋ sit scribendum, quid item ⌊domino duci⌋ respondendum.
⌊Cui⌋ si nunc scribetur, rem ad regium arbitrium referri opportere, reputabit diverticula tantum quaeri, sciens iam consensisse ⌊regem⌋, quod obicienti negare non poterimus. Ideo tutius fortasse et simplicius esset, quod et ⌊Thorunenses⌋ consulunt, ut videlicet scribatur ⌊domino duci⌋, frustra venturos nuntios ipsius, antequam res, quae seorsim tractari nequit, communi frequenteque consilio sit digesta. Idque, ut in proximis comitiis fiat omnes probare, quod solum etiam ⌊eius illustritas⌋ petiit, quae deinde certior fiet, quid sit ea in re constitutum.
Hoc consilium si Reverendissimae Dominationi Vestrae non probatur, facile acquiesco ipsius sententiae, quam mea semper habeo potiorem. Arbitror autem decere magis, ut Reverendissima Dominatio Vestra tamquam ceterorum percontatis sententiis sola respondeat, quam ut plures scribamus. Mitto ⌊dominorum Thorunensium⌋ ad me litteras, iunctis his, quas nunc Reverendissima Dominatio Vestra ad me misit.
Risi legens, quae de domino ⌊Alexandro⌋ a me reverso Reverendissima Dominatio Vestra scribit, miratusque sum delatoris vafritiem, qui cum iam pridem mihi succenseat nolenti a parte sua stare, cum Reverendissimam Dominationem Vestram in se concitasset, nunc in gratiam receptus putat se ita posse ulcisci, si dissidii quippiam inter nos possit machinari, cui possem, si liberet, optimam referri gratiam. Domino ⌊Alexandro⌋ palam dixi me aliud non esse a Reverendissima Dominatione Vestra petiturum, quam ut liceret ecclesiam per sacrum hoc tempus vacare a censurarum ignominia, discessitque ille a me, desperans vel hoc ipsum me impetraturum esse, adeo non confirmaram longe etiam maiora flagitantem. Nescio igitur, quod gaudium domum referre potuerit, nisi forte simulato solatio reficere voluit suam, cuius futtile os, si mihi esse debet fraudi, patiar quod nemo, qui illam novit, umquam iudicavit esse dignum.
Putabam autem meam fidem meaque studia eum locum apud Reverendissimam Dominationem Vestram obtinuisse, ut non possent venire
in periculum eius metus, quem ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae ostendunt, a quo ipsam praesentibus libero, magno etiam mihi probro ducens, si in tali causa Reverendissimae Dominationi Vestrae adversarer, quam, si interdum moneo de his, quae mihi recta et tuta videntur, non in alterius gratiam quam nostrae mutuae coniunctionis et benevolentiae, quam vellem ubique sinceram servare et integram. Si meis consiliis dominus ⌊Alexander⌋ obsecundabit, res indicabit mihi non convenire cum his, qui sunt adversus Reverendissimam Dominationem Vestram contumaces, quod persuadere opinor mei osores conantur, quibus quam fidem accommodare Reverendissima Dominatio Vestra debeat, ipsa sciet, quae et me et illos novit.
Cupio eandem diutissime optimeque valere, et in me diligendo esse immotam.