Letter #2130
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSKulmsee (Chełmża), 1539-04-04
received [1539]-04-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum observande.
Salutem et fraternum studium.
Hodie sub sacro missae accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae cum inclusis dominorum Gedanensium et Elbingensium. Ex quibus intellexi, quid Reverendissima Dominatio Vestra statuerit respondere illustrissimo domino duci etc. Quod mihi videtur honestam quidem habere diffugiendi occasionem etc., verum pro mea erga Reverendissimam Dominationem Vestram sinceritate non dissimulabo, quid ab hac sententia nonnihil me dehortetur.
Mihi certo persuadeo maiestatem regiam, si ad ipsam res referatur, consulturam esse, et fortasse iniuncturam nobis (quod nuper fecit), ut cum domino duce his in rebus conicemus consilia, maxime ipso eius maiestatem on the margin⌈eius maiestatemeius maiestatem on the margin⌉ urgente, ubi senserit nos eo confugere, ut solet. Ita fortasse efficietur, ut praeter nostram sententiam et nos mandata regia accipiamus et ipse suos nuntios mittat ad comitia proxima, aut si id non eveniet, tamen res extra nostram in alterius recidit potestatem, cuius non est vilis auctoritas. Satius igitur arbitrabar esse, ut res integra servaretur ad proximum conventum, ubi communi consilio decerneretur, an et quid ad maiestatem sit regiam sit scribendum, quid item domino duci respondendum.
Cui si nunc scribetur, rem ad regium arbitrium referri opportere, reputabit diverticula tantum quaeri, sciens iam consensisse regem, quod obicienti negare non poterimus. Ideo tutius fortasse et simplicius esset, quod et Thorunenses consulunt, ut videlicet scribatur domino duci, frustra venturos nuntios ipsius, antequam res, quae seorsim tractari nequit, communi frequenteque consilio sit digesta. Idque, ut in proximis comitiis fiat omnes probare, quod solum etiam eius illustritas petiit, quae deinde certior fiet, quid sit ea in re constitutum.
Hoc consilium si Reverendissimae Dominationi Vestrae non probatur, facile acquiesco ipsius sententiae, quam mea written over e⌈eaa written over e⌉ semper habeo potiorem. Arbitror autem decere magis, ut Reverendissima Dominatio Vestra tamquam ceterorum percontatis sententiis sola respondeat, quam ut plures scribamus. Mitto dominorum Thorunensium ad me litteras, iunctis his, quas nunc Reverendissima Dominatio Vestra ad me misit.
Risi legens, quae de domino Alexandro a me reverso Reverendissima Dominatio Vestra scribit, miratusque sum delatoris vafritiem, qui cum iam pridem mihi succenseat nolenti a parte sua stare, cum Reverendissimam Dominationem Vestram in se concitasset, nunc in gratiam receptus putat se ita posse ulcisci, si dissidii quippiam inter nos possit machinari, cui possem, si liberet, optimam referri gratiam. Domino Alexandro palam dixi me aliud non esse a Reverendissima Dominatione Vestra petiturum, quam ut liceret ecclesiam per sacrum hoc tempus vacare a censurarum ignominia, discessitque ille a me, desperans vel hoc ipsum me impetraturum esse, adeo non confirmaram longe etiam maiora flagitantem. Nescio igitur, quod gaudium domum referre potuerit, nisi forte simulato solatio reficere voluit suam, cuius futtile os, si mihi esse debet fraudi, patiar quod nemo, qui illam novit, umquam iudicavit esse dignum.
Putabam autem meam fidem meaque studia eum locum apud Reverendissimam Dominationem Vestram obtinuisse, ut non possent in next line in place of crossed-out venire⌈venire possent possent in next line in place of crossed-out venire⌉ venire BCK, 1597, p. 662 in periculum eius metus, quem litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae ostendunt, a quo ipsam praesentibus libero, magno etiam mihi probro ducens, si in tali causa Reverendissimae Dominationi Vestrae adversarer, quam, si interdum moneo de his, quae mihi recta et tuta videntur, non in alterius gratiam quam nostrae mutuae coniunctionis et benevolentiae, quam vellem ubique sinceram servare et integram. Si meis consiliis dominus Alexander obsecundabit, res indicabit mihi non convenire cum his, qui sunt adversus Reverendissimam Dominationem Vestram contumaces, quod persuadere opinor mei written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉eiei written over ...⌉ osores conantur, quibus quam fidem accommodare Reverendissima Dominatio Vestra debeat, ipsa sciet, quae et me et illos novit.
Cupio eandem diutissime optimeque valere, et in me diligendo esse immotam.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Culmenseh, sexta feria hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ Parasceves 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus electus Culmensis
Postscript:
Placent versiculi, quos Reverendissima Dominatio Vestra mittit, habituri coronidis non ineptum locum. Notaram punctis in margine libelli nonnulla, in quibus videbatur scriba lapsus, quae nescio, an Reverendissima Dominatio Vestra animadvertit.