Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopo Varmiensi, domino semper colendissimo
Reverendissime in Christo Pater domine, domine colendissime.
Assidua meorum servitiorum commendatione praemissa.
Cum mihi semper spes in Reverendissimae Dominationis Vestrae gratia fuit omnis prosperitatis tum adversitatis meae subsidio ac protectione eandem adesse. Quare Reverendissimae Dominationi Vestrae innotescere volui sacram ⌊maiestatem regiam⌋ ex sua clementia officium et castellaniatum Elbingensem mihi praeter etiam scitum meum contulisse ac in domum per dominum ⌊Petrum Voianovoski⌋, aulicum serenissimi ⌊iunioris regis⌋, misisse. Quam clementiam serenissime ⌊regiae maiestatis⌋, domini nostri clementissimi, necesse est me humiliter obire, quamvis cum gravamine animadvertens condicionem meam, quae potius quietem ferret quam laboribus sit implicita. Ex quo autem sacre ⌊regiae maiestati⌋ ita visum est, eiusdem maiestatis voluntatem Reverendissimae Dominationi Vestrae praesentibus declarare censui, quam meam condicionem ad officium praefatum, forte ita volente, Vestrae Reverendissimae Dominationi gratiae fore commendatam rogo.
Nova etsi Vestrae Reuerendissimae Dominationi libenter scriberem mecum, nulla sunt a curia, praeter adversa aura ⌊Margemburgi⌋ et ⌊Sthuem⌋, ⌊Mariemverder⌋ asseritur peste desolatio villarum ⌊Risenburck⌋, ⌊Garnszehe⌋, ⌊Raden⌋, ⌊Thorn⌋, ⌊Culmenze⌋, passim ⌊Grudencz⌋ cinxit, quae potissima causa fuit meae tam tarde requisitionis. Vestram Reverendissimam Dominationem praesentibus nam sperabam auram istam offensibilem tractu temporis mutari, quae videtur indies augeri. Dominus Deus clementia sua locum istum anno preterito castigatum custodiat minimeque dubito Reverendissimam Dominationem Vestram si quae potiora habet, gratiose et mihi dignetur impartire rogo.
Cum his me meaque servitia Vestrae Reverendissimae Dominationis gratiae commendo optimeque in longaeva valere exopto.