Letter #2463
[Ioannes DANTISCUS] to [Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)]H[eilsberg] (Lidzbark Warmiński), 1541-[07-19] or shortly after
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilis Domine, f[rater] carissime.
Salutem et felicitatem.
[Ex litteris Dominationis] Vestrae tertio Nonas Iunii datis summa cum voluptate acce[pi] [reverendissimu]m dominum Chelmensem a serenissima maiestate regia, invitis etiam illis, qui [vi]ros bonos inexpiabili odio prosequuntur, ad sedem Plocensem nominat[um esse] et Dominationi Vestrae Columbam olim meam cessisse. Egique ob id reverendissimo domino Chelmensi gratias orans, ut in dies Dominationem Vestram, quae amplioribus beneficiis digna est, cumulatiore benevolentia complectatur.
Mihi certe non potest esse nisi gratissimum, quod Columba haec ex amici manibus in amicas manus sic continenter transvolat. Quam Dominationi Vestrae faustam et felicem esse precor non secus atque mihi fuit, ductu enim eius hucusque perveni, unde ad Urbem longa est distantia. Mihi porro peregrinari in hac, multis laboribus et diutinis profectio<n>ibus confecta, aetate difficillimum est. Non abs r[e] sapiens inquit: vita hominis nequam hospitandi de domo in domu[m]. Quo fit, quod frustra Dominatio Vestra mecum Romam ire parat, lic[et] ego a Scorto et Dominatio Vestra a Lenone sit vocata.
Scripsi igitur nepoti meo Gasparo, ut pro utrisque nobis rem agat, quo[d] si seorsum illi Dominatio Vestra quippiam iniunxerit, iussi etiam ac mi ut obsequatur, et Dominationis Vestrae negotiis tamquam meis inserviat.
Habui ab eo nuper litteras X Aprilis datas, quibus scribit actionem omnem contra Alexandrum suspensam esse , quousque serenissima maiestas regia cardinali Sanctorum 4 respondeat. Quod responsum iampridem per dominum Gantkowski ad Urbem unacum libello perlatum exis[ti]mo. Paulo post, quid actum sit, accepturi. Quod si prius quid[em] Dominatio Vestra habuerit, faciat me participem. Item et a me exspectet.
Nepotem Alexandri, qui Lovanii agit, Alexandrum Suchten, nepos meus ad Urbem citavit, nihil omissu[rus], quod res postulabit. Alter nepos , Georgius Suchten, de quo Theodericus de Rheden in litteris, quas Dominatio Vestra ex arca legit, meminit, contra Dominationem Vestram instructus est. Is cum proscripto Romae agit.
Theodericus i<i>s diebus in Monte Regio visus est, ubi quaerit, s[i] per dominum ducem reditum in gratiam Alexandro obtinere possit, et non alia de causa eo divertit. Statuerat et me invisere, sed rumor edicti regii, quod hic divulgatum est , hominem deterruit. Convenerat in cuiusdam nobilis domo sub dicione domini ducis cum venerabili domino Achacio administratore Alenstei[nensi], captans consilium, si me commode convenire posset. Qui consuluit, u[t] ea de <re> ad me daret litteras. Quas se missurum promisit ad dominum administratorem, qui eas hucusque non accepit. Si iis de reb[us] dominus dux quippiam ad aulam scripserit aut fortassis Theoderico salvum conductum impetrare contenderit, quantum potest Dominatio Vestra opera reverendissimi domini Chelmensis, cui ob id scripsi, reluctetur ac imped[iat], ne vel proscripto gratia, aut Theoderico salvus conductus c[on]cedatur. Qui non ob aliud venit, quam ut proscripti rebus opitu[le]tur et Romanis technis aliquid expiscetur, quod illum ecclesiae nostrae contra nos restituat. Studiosissime itaque Dominatio Vestra obse[r]vet , ne quid eiusmodi fiat etc.
Scripsit Dominatio Vestra in novissimis die Corporis Christi datis, quod reverendissimo domino Culmensi (qui, si posset, r[ebus] proscripti non deesset) declarationem et testamenti confirmatio[nem] misisset. Declaratio, inquam, haec ignota mihi non est. Quid sibi v[e]lit testamenti confirmatio, scire aveo, proinde rogo, quale hoc fuerit testamentum, sub fraterna inter nos fide et silentio ad me mittat, quo plurimum mihi gratificabitur.
De Wolfgango Folder scripsi reverendissimo domino Chelmensi. Existim[o, prout tam] diu ad me nihil refertur, quod res in compositione haer[et]. ... habeo, quod ad meam interpellationem tantum laboris ... par... ....
Quod nepos me[us] Simon ad Dominationem Vestram non divertit, meo iussu fecit, nol[ui] [en]im, ut molestiam Dominationi Vestrae adferret, quemadmodum nuper malus puer meus, quem ob eius intemperiem a me a[mandav]i.
Hunc vero Ioannem Holsten Dominationi Vestrae impense commendo, qui in sacculo consignato septuag[inta] ... [f]lorenos et 20 grossos Dominationi Vestrae reddet. Quae pecunia priori summae accessit pro [domino] ...Chelmensi . Quam seorsum dabit dominationi eius [Dominatio Vestra].
[Cui m]e diligentissime peto commendari et Dominationes Vestras diutissime bene valere [cupio ex] animo.
Datae H[eilsberg], ... [Iulii MD]XLI.
Postscript:
Mi carissime Domine Doctor.
Post has obsignatas applicuit venerabilis dominus administrator Allensteinensis reddiditque mihi litteras a Theoderico de Reden datas Konigsberg XI huius transposito tempore etc. Quibus petit, ut me convenire possit et sibi tempus designari poscit. Cum autem stratagemma, quo utitur, ignotum mihi non sit, et Dominatio Vestra ex litteris meis intelliget, ut hominem diutius bono modo detineamus, ne ad ecclesiam ... perveniat et suis technis atque suorum adiutus consilio aliq[uod] moliatur, rescripsi illi, cum se purgare cupiat, me illum ... Nec admissurum, quod tamen sine regia voluntate mihi integrum non est ... me operam daturum et a maiestate regia, apud quam sunt (licet apud me sint) ... litterae in arcula repertae, salvum conductum habere possit, quo durante ... veniat.
Rogo igitur, Dominatio Vestra efficiet, ut illi salvus conductus ad de... post illius datam unius mensis duraturus obtineatur. Antequam ... tot dies transibunt, reliqui restabunt pauci, in quibus parum cum su... operari. Si me convenerit, hoc ipsum, quod ex me expiscari ... [ex] eo sum expiscaturus. Det igitur Dominatio Vestra operam, ut per nu[ntium] ... eum salvum conductum et quae apud vos aguntur etc. ha[beam.] ... [rem] faciet [mihi] gratissimam et fratribus meis omnibus commodissimam.
....