[Ex ⌊⌋ Dominationis] Vestrae tertio Nonas Iunii datis summa cum voluptate acce[pi] ⌊[reverendissimu]m dominum Chelmensem⌋ a serenissima ⌊maiestate regia⌋, invitis etiam illis, qui [vi]ros bonos inexpiabili odio prosequuntur, ad ⌊sedem Plocensem⌋ nominat[um esse] et Dominationi Vestrae ⌊Columbam⌋ olim meam cessisse. ⌊⌋ orans, ut in dies Dominationem Vestram, quae amplioribus beneficiis digna est, cumulatiore benevolentia complectatur.
Mihi certe non potest esse nisi gratissimum, quod ⌊Columba⌋ haec ex amici manibus in amicas manus sic continenter transvolat. Quam Dominationi Vestrae faustam et felicem esse precor non secus atque mihi fuit, ductu enim eius ⌊hucusque⌋ perveni, unde ad ⌊Urbem⌋ longa est distantia. Mihi porro peregrinari in hac, multis laboribus et diutinis profectio<n>ibus confecta, aetate difficillimum est. Non abs r[e] sapiens inquit:
cf. Vulg. Sir 29.31.1 vita nequa hospitandi de domo in domum ⌊vita hominis nequam hospitandi de domo in domu[m]cf. Vulg. Sir 29.31.1 vita nequa hospitandi de domo in domum ⌋. Quo fit, quod frustra Dominatio Vestra mecum ⌊Romam⌋ ire parat, lic[et] ego a ⌊Scorto⌋ et Dominatio Vestra a ⌊Lenone⌋ sit vocata
.
⌊⌋ igitur nepoti meo ⌊Gasparo⌋, ut pro utrisque nobis rem agat, quo[d] si seorsum illi Dominatio Vestra quippiam iniunxerit, iussi etiam ac mi ut obsequatur, et Dominationis Vestrae negotiis tamquam meis inserviat.
Habui ab eo nuper ⌊⌋ X Aprilis datas, quibus scribit actionem omnem contra ⌊Alexandrum⌋ suspensam esse , quousque serenissima ⌊maiestas regia⌋ ⌊cardinali Sanctorum 4⌋ respondeat. Quod responsum iampridem per dominum ⌊Gantkowski⌋ ad ⌊Urbem⌋ unacum libello[1] perlatum exis[ti]mo. Paulo post, quid actum sit, accepturi. Quod si prius quid[em] Dominatio Vestra habuerit, faciat me participem. Item et a me exspectet.
Nepotem ⌊Alexandri⌋, qui ⌊Lovanii⌋ agit, ⌊Alexandrum Suchten⌋, ⌊nepos meus⌋ ad ⌊Urbem⌋ citavit, nihil omissu[rus], quod res postulabit. Alter nepos , ⌊Georgius Suchten⌋, de quo ⌊Theodericus de Rheden⌋ in litteris, quas Dominatio Vestra ex arca legit, meminit, contra Dominationem Vestram instructus est. Is cum ⌊proscripto⌋ ⌊Romae⌋ agit.
⌊Theodericus⌋ i<i>s diebus in ⌊Monte Regio⌋ visus est, ubi quaerit, s[i] per ⌊dominum ducem⌋ reditum in gratiam ⌊Alexandro⌋ obtinere possit, et non alia de causa eo divertit. Statuerat et me invisere, sed rumor edicti regii, quod hic divulgatum est , hominem deterruit. Convenerat in
cuiusdam nobilis domo sub dicione domini ⌊ducis⌋ cum venerabili domino ⌊Achacio⌋ administratore Alenstei[nensi], captans consilium, si me commode convenire posset. Qui consuluit, u[t] ea de <re> ad me daret litteras. Quas se missurum promisit ad dominum ⌊administratorem⌋, qui eas hucusque non accepit. Si iis de reb[us] dominus ⌊dux⌋ quippiam ad aulam scripserit aut fortassis ⌊Theoderico⌋ salvum conductum impetrare contenderit, quantum potest Dominatio Vestra opera ⌊reverendissimi domini Chelmensis⌋, cui ob id ⌊⌋, reluctetur ac imped[iat], ne vel ⌊proscripto⌋ gratia, aut ⌊Theoderico⌋ salvus conductus c[on]cedatur. ⌊Qui⌋ non ob aliud venit, quam ut ⌊proscripti⌋ rebus opitu[le]tur et Romanis technis aliquid expiscetur, quod illum ecclesiae nostrae contra nos restituat. Studiosissime itaque Dominatio Vestra obse[r]vet , ne quid eiusmodi fiat etc.
⌊⌋ Dominatio Vestra in novissimis die Corporis Christi datis, quod reverendissimo ⌊domino Culmensi⌋ (qui, si posset, r[ebus] ⌊proscripti⌋ non deesset) declarationem et testamenti confirmatio[nem] misisset. Declaratio, inquam, haec ignota mihi non est. Quid sibi v[e]lit testamenti confirmatio, scire aveo, proinde rogo, quale hoc fuerit testamentum, sub fraterna inter nos fide et silentio ad me mittat, quo plurimum mihi gratificabitur.
De ⌊Wolfgango Folder⌋ scripsi ⌊reverendissimo domino Chelmensi⌋. Existim[o, prout tam] diu ad me nihil refertur, quod res in compositione haer[et]. ... habeo, quod ad meam interpellationem tantum laboris ... par... ....
Quod nepos me[us] ⌊Simon⌋ ad Dominationem Vestram non divertit, meo iussu fecit, nol[ui] [en]im, ut molestiam Dominationi Vestrae adferret, quemadmodum nuper malus puer meus, quem ob eius intemperiem a me a[mandav]i.
Hunc vero ⌊Ioannem Holsten⌋ Dominationi Vestrae impense commendo, qui in sacculo consignato septuag[inta] ... [f]lorenos et 20 grossos
Dominationi Vestrae reddet. Quae pecunia priori summae accessit pro ⌊[domino] ...Chelmensi⌋ . Quam seorsum dabit ⌊dominationi eius⌋ [Dominatio Vestra].
[⌊Cui⌋ m]e diligentissime peto commendari et Dominationes Vestras diutissime bene valere [cupio ex] animo.
Mi carissime Domine Doctor.
Post has obsignatas applicuit venerabilis dominus ⌊administrator Allensteinensis⌋ reddiditque mihi ⌊⌋ a ⌊Theoderico de Reden⌋ datas ⌊Konigsberg⌋ XI huius transposito tempore etc. Quibus petit, ut me convenire possit et sibi tempus designari poscit. Cum autem
cf. VAL. MAX., FRONT., CIC. ⌊stratagemmacf. VAL. MAX., FRONT., CIC. ⌋, quo utitur, ignotum mihi non sit, et Dominatio Vestra ex litteris meis intelliget, ut hominem diutius bono modo detineamus, ne ad ⌊ecclesiam⌋ ... perveniat et suis technis atque suorum adiutus consilio aliq[uod] moliatur, ⌊⌋ illi, cum se purgare cupiat, me illum ... Nec admissurum, quod tamen sine regia voluntate mihi integrum non est ... me operam daturum et a ⌊maiestate regia⌋, apud quam sunt (licet apud me sint) ... litterae in arcula repertae, salvum conductum habere possit, quo durante ... veniat.
Rogo igitur, Dominatio Vestra efficiet, ut illi salvus conductus ad de... post illius datam unius mensis duraturus obtineatur. Antequam ... tot dies transibunt, reliqui restabunt pauci, in quibus parum cum su... operari. Si me convenerit, hoc ipsum, quod ex me expiscari ... [ex] eo sum expiscaturus. Det igitur Dominatio Vestra operam, ut per nu[ntium] ... eum salvum conductum et quae apud vos aguntur etc. ha[beam.] ... [rem] faciet [mihi] gratissimam et fratribus meis omnibus commodissimam.
....