Letter #2472
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [Ermland (Warmia) Canon]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-26
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilis Domine, frater carissime.
Salutem et felicitatem.
Commodum heri puer Dominationis Vestrae appulit, cum mihi annexae ex Urbe a nepote Casparo sunt allatae cum omnibus adiunctis, ex quibus non pauca, quae hucusque desideravimus, cognoscet et, quomodo placuerint, omnia copiose rescribet.
Ad lustrandos limites praesentia Dominationis Vestrae est necessaria, quae iis in rebus plus, quam dominus Georgius, versata est. Si posset vel per fratrem, aut quoscumque alios efficere, ut ab hoc coepto dominus dux abducatur, et mihi, et sibi gratum faciet Dominatio Vestra. Non est mihi ignotum, quorsum spectet ea lustratio.
Venerabili domino Theodorico quid responderim, scheda continet. Si visum fuerit, ut mandata illa regia et quid pontifici et car[dinali] scriptum sit, mittantur, Dominationis Vestrae relinquo arbitrio. Ego quidem ... censerem parum ex illis, si adversario favet, animi concipi[et], [for]midinis non parum. Reliquas litteras apud ecclesiam meo nomine D[ominatio Vestra] iis, quibus inscriptae sunt, reddi curabit.
Quae feliciter v[aleat].
[Ex] Heilsberg, XXVI Iulii MDX[LI].
Postscript:
Nova inclusa heri accepi. De anguillis Dominatio Vestra non rescripsit. Eas non nisi pretio hab....