Letter #2472
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [Ermland (Warmia) Canon]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-26
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Commodum heri puer Dominationis Vestrae appulit, cum mihi annexae ex Urbe a nepote Casparo sunt allatae cum omnibus adiunctis, ex quibus non pauca, quae hucusque desideravimus, cognoscet et, quo(modo) placuerint, omnia copiose rescribet.
Ad lustrandos limites praesentia Dominationis Vestrae est necessaria, quae iis in rebus plus, quam dominus Georgius, versata est. Si posset vel per fratrem, aut quoscumque alios efficere, ut ab hoc coepto dominus dux abducatur, et mihi, et sibi gratum faciet Dominatio Vestra. Non est mihi ignotum, quorsum spectet ea lustratio.
Venerabili domino Theodorico quid responderim, scheda continet. Si visum fuerit, ut mandata illa regia et quid pont(ifici) et cardinali paper damaged⌈[dinali]dinali paper damaged⌉ scriptum sit, mittantur, Dominationis Vestrae relinquo arbitrio. Ego quidem [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ censerem parum ex illis, si adversario favet, animi concipiet paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉, for paper damaged⌈[for]for paper damaged⌉midinis non parum. Reliquas litteras apud ecclesiam meo nomine Dominatio Vestra paper damaged⌈[ominatio Vestra]ominatio Vestra paper damaged⌉ iis, quibus inscriptae sunt, reddi curabit.
Quae feliciter valeat paper damaged⌈[aleat]aleat paper damaged⌉.
Ex paper damaged⌈[Ex]Ex paper damaged⌉ Heilsberg, XXVI Iulii MDXLI paper damaged⌈[LI]LI paper damaged⌉.
Postscript:
Nova inclusa heri accepi. De anguillis Dominatio Vestra non rescripsit. Eas non nisi pretio hab[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉.