» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2498

Ioannes [DANTISCUS] to UNKNOWN [Ermland (Warmia) Canon]
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-28


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, BCz, 245, p. 286 (t.p.)

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 363

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Ioannes etc.

Venerabilis Domine, frater sincere dilecte.

Ex litteris Fraternitatis Vestrae 14 h[uius] datis, quas hodie accepimus, non adversam habuimus commendationem, quam pro fratre custode apud nos Fraternitas Vestra interposuit, quandoq[uidem] iam pridem illi id, quod in nos deliq[uit] false nos [in] aula regia deferens, quod fratres eius ex Braunsberg et Wartenburg extruserimus, pro Christiana pietate remi[simus]. Ipse viderit, ut de iis, quae contra veritatem egit, quae D[eus] est, remissionem obtineat.

Mendicitatem illi et fratrib[us] eius non prohibuimus (mendicare — ut in adagione est — nemini non est liberum), securum porro se cum suis, ut nunc s[unt] tempora, inter eundum et in diversoriis faciat. Cum enim nostram superioritatem in nostra ditione cum suis complici[bus] non agnoscit, non est quod quempiam, si quid praete[r] spem acciderit, accusare aut a nobis defensionem postulare possit etc.

Hereditas, q[uam] in civitate nostra Braunsbergensi nequicquam quaerit, ad eum postlimi[nio], quia mundo et quae in eo sunt in professione renuntiavit, redire nequit. Quae rescribenda duximus, ut ille de mente nostra certior fia[t] et commendationem pro eo factam non frustratam ess[e] Fraternitas Vestra gratum habeat.

Quam feliciter valere optamus.

Ex arce nostra Heilsberg, XXVIII Septembris MDXLI.