Ex ⌊⌋ Fraternitatis Vestrae 14 h[uius] datis, quas hodie accepimus, non adversam habuimus commendationem, quam pro fratre ⌊custode⌋ apud nos Fraternitas Vestra interposuit, quandoq[uidem] iam pridem illi id, quod in nos deliq[uit] false nos [in] aula regia deferens, quod fratres eius ex ⌊Braunsberg⌋ et ⌊Wartenburg⌋ extruserimus, pro Christiana pietate remi[simus]. ⌊Ipse⌋ viderit, ut de iis, quae contra veritatem egit, quae D[eus] est, remissionem obtineat.
Mendicitatem ⌊illi⌋ et fratrib[us] eius non prohibuimus (mendicare — ut in adagione est — nemini non est liberum), securum porro se cum suis, ut nunc s[unt] tempora, inter eundum et in diversoriis faciat. Cum enim nostram superioritatem in nostra ditione cum suis complici[bus] non agnoscit, non est quod quempiam, si quid praete[r] spem acciderit, accusare aut a nobis defensionem postulare possit etc.
Hereditas, q[uam] in ⌊civitate nostra Braunsbergensi⌋ nequicquam quaerit, ad eum postlimi[nio], quia mundo et quae in eo sunt in professione renuntiavit, redire nequit. Quae rescribenda duximus, ut ille de mente nostra certior fia[t] et commendationem pro eo factam non frustratam ess[e] Fraternitas Vestra gratum habeat.
Quam feliciter valere optamus.