Fuit hic ⌊Bartholomeus Vogt⌋. Magna cum vehementia questus est de sententia quadam a Reverendissima Dominatione Vestra, ut ei visum est, contra iuris formam lata. Quicum ego coram ⌊reverendissimo domino⌋ pugnavi. Litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis, quas diligenter asservaveram, protuli, quibus docui, tertio demum anno eum queri coepisse de sententia ante biennium lata. Quod quemadmodum ⌊ipse⌋ inficias iret, non habebat. Quin et hoc ostendi a sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae appellationem esse nullam. Neque habere potestatem quemquam de ea, recte an secus lata sit, cognoscendi. Contendebat ⌊ipse⌋ nihilominus summa pertinacia, ut dominis ⌊consiliariis terrarum Prussiae⌋, quo de sententia cognosceretur, sacra ⌊maiestas regia⌋ committeret. Idque eo argumento, quod qua de re nulla fuisset inter partes controversia, de ea nullum esse potuerit iudicium. Sed cum hoc impetrare non potuisset, effecit nihilominus importunitate sua, ut ei litterae regiae darentur, non alia sententia, quam ut admoneretur Reverendissima Dominatio Vestra, ne quam illis iuste de se querendi occasionem praeberet. Quas iam eos reddidisse arbitror. Adeo nobis molesti fuerunt, ut quoquo modo ablegandi viderentur.
Nova huc non pauca sunt allata, quae si nunc non potero, alio tempore Reverendissimae Dominationi Vestrae descripta mittam. Quod reliquum erat senatorum ⌊Magni Ducatus⌋ huius, id quoque iam esse desiit. AAWO, AB, D. 19, No. 23_2 Mortuus est dominus ⌊capitaneus Samogitiensis⌋. Iam nemo extat consiliariorum ⌊Magni Ducatus⌋, praeter episcopos. Quid futurum sit, nescio. Sapia adhuc in arce est superiore hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉. ⌊Rex Galliae⌋ Avinionem dicitur occupasse et in Tergestina provincia portum quendam ⌊regis Romanorum⌋. ⌊Caesar⌋ appullisse quidem salvus fertur in ⌊Hispanias⌋, sed multis suis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ navibus desideratis. ⌊Turcae⌋ praedas agunt passim in ⌊Hungaria⌋. Deus Christianorum contra illos conatus fortunet.
Qui et Reverendissimam Vestram Dominationem in multos annos servet incolumem et hidden by binding⌈[et]et hidden by binding⌉ felicem. Cuius me me gratiae commendo.