Letter #2542
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1542-02-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-03-08 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime. Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Fuit hic Bartholomeus Vogt. Magna cum vehementia questus est de sententia quadam a Reverendissima Dominatione Vestra, ut ei visum est, contra iuris formam lata. Quicum ego coram reverendissimo domino pugnavi. Litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis, quas diligenter asservaveram, protuli, quibus docui, tertio demum anno eum queri coepisse de sententia ante biennium lata. Quod quemadmodum ipse inficias iret, non habebat. Quin et hoc ostendi a sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae appellationem esse nullam. Neque habere potestatem quemquam de ea, recte an secus lata sit, cognoscendi. Contendebat ipse nihilominus summa pertinacia, ut dominis consiliariis terrarum Prussiae, quo de sententia cognosceretur, sacra maiestas regia committeret. Idque eo argumento, quod qua de re nulla fuisset inter partes controversia, de ea nullum esse potuerit iudicium. Sed cum hoc impetrare non potuisset, effecit nihilominus importunitate sua, ut ei litterae regiae darentur, non alia sententia, quam ut admoneretur Reverendissima Dominatio Vestra, ne quam illis iuste de se querendi occasionem praeberet. Quas iam eos reddidisse arbitror. Adeo nobis molesti fuerunt, ut quoquo modo ablegandi viderentur.
Nova huc non pauca sunt allata, quae si nunc non potero, alio tempore Reverendissimae Dominationi Vestrae descripta mittam. Quod reliquum erat senatorum Magni Ducatus huius, id quoque iam esse desiit. Mortuus est dominus capitaneus Samogitiensis. Iam nemo extat consiliariorum Magni Ducatus, praeter episcopos. Quid futurum sit, nescio. Sapia adhuc in arce est superior[e]. Rex Galliae Avinionem dicitur occupasse et in Tergestina provincia portum quendam regis Romanorum. Caesar appullisse quidem salvus fertur in Hispanias, sed multis sui[s] navibus desideratis. Turcae praedas agunt passim in Hungaria. Deus Christianorum contra illos conatus fortunet.
Qui et Reverendissimam Vestram Dominationem in multos annos servet incolumem [et] felicem. Cuius me me gratiae commendo.
Viln[a], duodecimo Calendas Martias 1542.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosiu[s], cantor et canonicus Var[miensis]