Letter #3018
Martinus KYSZEWETER & Observants convent in Löbau to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1546-12-01
English register: Martinus Kyszeweter and the Observants from Löbau extend thanks for the letter and generous alms. They promise to repay the kindness by celebrating, in accordance with Dantiscus’ wishes, a thirty-day service for the dead. Afterwards as well, they will always remember him in their prayers. Stephanus Tobie, the writer of the letter, sends Dantiscus special greetings.
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-12-04 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni episcopo Varmiensi, patri nostro gratioso atque faventissimo omni, qua decet, observatione
In manum
Post imprecationem longaevae salutis humillimam subiectionem.
Reverendissime in Christo Pater.
Redditae sunt nobis et gratiosissimae, et gratissimae litterae Dominationis Vestrae, quibus sane cognovimus Paternitatis Vestrae erga nos propensam et integram esse benevolentiam spemque futuram, maxime in elemosina nobis largiter missa, non minus necessaria nobis, quam accepta. Agimus itaque pro tanto in nos pusillos Dominationis Vestrae amore quam maximas, ut quimus, gratias. Quas referre ex amussim haud possumus, satisfacturi tamen Paternitatis Vestrae Reverendissimae votis per tritetisimam(!) pro animabus defunctis, ut exoptatis atque peti{c}tis.
Nec persuasum sit Amplissimae Dominationi Vestrae umquam nos pervasisse dubitationem nonnullam de vobis, cum beneficia Paternitatis Vestrae in nos ubertim collata nullo umquam aevo sint intermoritura. Neque pro hisce solum ele{e}mosina in praesentia destinatis, verum perpe{c}tuo Dominationis Vestrae apud Deum in orationibus nostris (si quae sint) memores futuri.
His Reverendissimam Paternitatem Vestram corpore et spiritu salvum et incolumem in Christo imprecamur et peroptamus.
Datae ex conventu nostro Lubaviensi, prima Decembris anno Dominicae Incarnationis MDXLVI.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae sacellanus humillimus, frater Martinus Kyszeweter guardianus indignus una cum toto conventu
Postscript:
Frater Stephanus Tobiae, huius schedae scriptor, Reverendissimae Paternitati Vestrae salutem impertit plurimam.