Letter #3093
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [a student under the patronage of Ioannes Dantiscus]Heilsberg (Lidzbark), 1547-05-27
English register:
Dantiscus commends the addressee’s dedication to learning and encourages him to persevere in his efforts, as he will shortly be summoned to his service, where he will be able to demonstrate his diligence and progress in his studies. In the meantime, he asks him to kindly accept his gift.
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
| ||||||
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Honeste Fidelis dilecte.
Commendamus diligentiam tuam, quae nobis etiam grata est, quam in dando bonis litteris et studiis operam impendis. Ob idque te hortamur, ne ab eo honesto tuo proposito desistas, sed hoc tanto diligentius prosequaris, quantum te in eo a nobis commendari intelligis, utque hoc efficias. Cura, quo tibi et nobis istis tuis studiis tandem utilis esse queas. Futurum enim est, ut propediem huc vocaberis atque nobis inservies, ubi de diligentia tua et profectu in bonis litteris facturi sumus periculum. Interim tamen munificentiam nostram, qua te nunc prosequimur, boni consule et eam gratam habe, posthac uberiorem a nobis exspectaturus.
Bene vale.
Datae ex arce nostra Heilsberg, 27 Maii MDXLVII.